Hedy Lamarr anno 1940.
Hedy Lamarr anno 1940.

Hedy Lamarr, vulgo Hedwig Eva Maria Kiesler, 19142000, fuit actrix et inventrix ab Austria oriunda. Actrix "femina formosissima pellicularum" (the most beautiful woman in films) dicta in triginta fere pelliculis partes egit, summum anno 1958. Inventrix autem systema radioelectricis undis gubernatum excogitavit, quo frequentiae 88 canalium vi automatica commutari possent, et quidem eo consilio, ut impediretur indagatio torpedinum undis radioelectricis gubernatarum. Quod inventum anno 1942 privilegio munitum principium posuit hodiernis artibus sicut CDMA et Wi-Fi.

Hedwig "Hedy" Kiesler die 9 Novembris 1914 Vindobonae in capite Austro-Hungariae nata est familia Iudaea. Pater eius Aemilius (Emil) praefectus argentariae erat, mater Gertrud clavilista in concentibus musicis operam dabat.

Hedy ineuntibus annis 1930 in actricis artem descendit. Primum quidem minores tantum partes accepit in pelliculis a societate Sascha-Filmindustrie editis, sicut Geld auf der Straße, 'nummi in via' (1930) et Die Blumenfrau von Lindenau, 'matrona florum de Lindenau' (1931). Deinde Max Reinhardt, moderator Austriacus, indolem ac formositatem Hedwigae perspexit. Itaque secum eam Berolinum proficisci iussit