Diana (1892-93), ab Augusto Saint-Gaudens. Bronze, Metropolitan Museum of Art, Urbi Novi Eboraci
Diana (1892-93), ab Augusto Saint-Gaudens. Bronze, Metropolitan Museum of Art, Urbi Novi Eboraci

Diana est dea Romana silvarum, animalium, venatus necnon lunae. Saepissime cum dea Graeca Artemide identificata est; cultus autem Dianae proprie fuit Italica. Inter alia, Diana exemplum castitatis putatur; quercuum lucos corde habuit. Secundum mythos, Diana cum fratre Apolline in insula Delo nata est, filia Iovis et Latonae. Diana triadem fecit cum Egeria, aquae nympha, et Virbio, silvarum deo. Antiquissimis temporibus Diana dea nemus sacrum propter lacum in Latio iuxta Ariciam habuit ubi victimis humanis a Rege Nemorensi (sic eius minister seu sacerdos nominabatur) placata fuisse creditur.