Tabula multilinguis Rosettana

Tabula Rosettana est stela decreto de rebus sacris in Aegypto anno 196 a.C.n. lato inscripta. Tabula iuxta Rosettam Aegypti, urbem in delta Nili et ad oram maris Mediterranei iacentem, anno 1799 a milite Francico reperta est. Inventio stelae, linguis duabus scripturisque tribus inscriptae, eruditis Instituti Aegypti statim nuntiata est.

Ptolemaeus V Epiphanes

Ibi enim iussu imperatoris Napoleonis eruditi omnium scientiarum (sub aegide Commissionis Scientiarum et Artium) properaverant cum expeditione Francica. Qua a Britannis mox debellata, tabula Rosettana Londinium missa hodie apud Museum Britannicum iacet. Decretum, a concilio sacerdotum Aegyptiorum die 27 Martii 196 a.C.n. latum, adorationem dei novi ordinat, scilicet iuvenis Ptolemaei V Epiphanis annum tredecimum agentis.