Fons typographicus
Fons typographicus, breviter fons, in typographia a maioribus tradita est certa magnitudo, pondus, et modus faciei typorum. Quisque fons fuit plena typorum metallorum copia, una parte ("sorte" appellata) pro quaque glypha designata; quaeque facies typorum varios fontes comprehendit qui designationi generali interfuerut.
Vocabulum fons in usu hodierno, post adventum typographiae digitalis, saepe est synonymum faciei typorum. Usus fontium vectorum vel adumbrationis particulatim significat varias magnitudines faciei typorum ex una designatione dynamice generari posse. Quisque modus in distincto fontium fasciculo iacere iam potest; exempli gratia, facies "Bulmer" facies Bulmer romanam, Bulmer italicam, Bulmer pinguem, et Bulmer extentam comprehendere potest, sed vocabulum fons ad unum ex eis vel ad omnen faciem typorum adhiberi potest.
Typus metallicus
recensereVocabulum fons in domibus impressionis manualis (prela litterarum adhibentibus), plenam typorum metallorum copiam attingit quae omnem paginam per typotheticam adhiberi potest. Id, digitalis fontis similis, unam cuiusque litterae definitionem excludebat, sed litterae saepe adhibitae (sicut vocales et puncta) crebrius includebantur. Fons nuper venumdatus saepe venumdari solebat nomine (exempli gratia in alphabeto Romano) "12pt 14A 34a," quod significat fontem esse magnitudinis duodecim punctorum, quattuordecim A superiora et triginta quattuor A inferiora continens, ob locum in receptaculo digerendi inventum, aliter maiuscula (vel capitalia) et minuscula, appellata. Alii typi, distributioni litterarum in illa lingua convenientes, praeberi solebantur.
Nonnullae litterae in typis metallicis per typotheticam positae necessariae, sicut lineae em, spatia, et laciniae interlineares partes fontis certi non fuerunt, sed res generales, quae cum quolibet fonte adhiberi potuerunt.[1] Spatium inter lineas plumbatio iam saepe appellatur quia laciniae spatio inter lineas adhibitae ex plumbo facti sunt (potius quam temperatio durior aliis partibus adhibita). Hae laciniae ex plumbo fiebant quia plumbum metallum fuit partibus typorum metallorum usitate fusorum mollius (ligatio plumbi, stibii, et stanni), atque in capsa primendi occlusum (h.e., forma ad omnes typos continendos designata) facilius comprimi poterat.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Blackwell, Lewis. 2004. 20th Century Type. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0300100736.
- Fiedl, Frederich, Nicholas Ott, et Bernard Stein. 1998. Typography: An Encyclopedic Survey of Type Design and Techniques Through History. Black Dog & Leventhal. ISBN 1579120237.
- Headley, Gwyn. 2005. The Encyclopaedia of Fonts. Cassell Illustrated. ISBN 184403206X.
- Lupton, Ellen. 2004. Thinking with Type: A Critical Guide for Designers, Writers, Editors, & Students. Princeton Architectural Press. ISBN 1568984480.
- Macmillan, Neil. 2006. An A–Z of Type Designers. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0300111517.
Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes! |