Aperire sectionem principem
Flumen Tocantins
Tabula geographica regionis Araguaia/Tocantinensis

Flumen Tocantins[1][2] est flumen in Brasilia situm, praecipua reipublicae arteria fluviatilis. Vocabulum in lingua Tupiensi significat 'rostrum ramphastidae'.[3] Circa 2450 chiliometra a meridie ad septentriones fluit. Amnis in Flumen Amazonum influere usitate habetur, sed revera eius aquae in Oceanum Atlanticum una cum aquis Amazoni defluunt. Amnis per quattuor civitates Brasilienses (Goiasensem, Tocantinensem, Maragnanensem, Paraensem) fluit, et ex ea appellatur Tocantinensis, una e novissimis Brasiliae civitatibus, anno 1988 e septentrionali Goiasensis parte constituta.

NotaeRecensere

  1. "Brasilia, Goyaz, in solo paludoso ad flumen Tocantins": Herbier C. Müller. "In campis apertis secus flumen Tocantins, inter São João das Duas Barras et Porto Imperiale": Tropicos
  2. Vb. adiect. "Tocantinensis", cf. Corumbataia tocantinensis etc.
  3. E vocabulis tukã 'ramphastida' + ti 'rostrum'.

BibliographiaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere