Aperire sectionem principem
Monocotyledones 
Ordo : Asparagales 
Familia : Orchidaceae 
Subfamilia : Epidendroideae 
Tribus : Dendrobieae 
Subtribus : Dendrobiinae 
Genus : Flickingeria 
Species : F. nativitatis  
Flickingeria nativitatis  
(Ridl.) J. J. Wood[1]  
Synonyma
*Dendrobium pectinatum Ridl.
  • Dendrobium nativitatis Ridl.
  • Ephemerantha pectinata (Ridl.) P.F.Hunt & Summerh.

Flickingeria nativitatis est orchidacea epiphytica, in Insula Christi Natalis, in territorio Australiano in Oceano Indico septentrio-orientali, endemica. Epitheton specificum ex verbo nativitatis deducitur, ad feriam Christi Natalis pertinens, secundum suum locum typicum.[2]

DescriptioRecensere

Huic orchidaceae sunt caules aeriales 150–400 mm longi, aliquando divisi, cum 5–15 fusiformibus pseudobulbis bilateraliter compressis, flavo-virentibus, 25–40 mm longis. Folia sunt anguste elliptica, 50–120 mm longa et 10–20 mm lata, obtusa, coriacea. Inflorescentia est antice ad imum folium, floribus flavis dilutis 10–15 mm latis et singulatim aperientibus. Capsula (fructus) est ellipsoida, 15 mm longa.[2]

Distributio et habitatioRecensere

Haec orchidacea est arboricola, communis in silva pluviali in planitie et altis insulae ambulationibus marinis? (Anglice: marine terraces), ubi pro hospitibus favet arboribus Planchonellae nitidae et Eugeniae spp.[2]

TaxinomiaRecensere

Haec orchidacea cum Flickingeria aureilobam Iavae et Sumatrae, insularum Indonesiarum, in subtribu Dendrobiinis arte conectitur.[2]

NotaeRecensere

  1. Wood 1982.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Flora of Australia Online.

BibliographiaRecensere

  • Wood, J. J. (1982). Orchadian 7: 145. 

Nexus externiRecensere