Festum Sacratissimi Cordis Iesu est festum in Religione Christiana, in quo ecclesia corde Iesu reminsicitur. Die sexagesimo octavo post Dominicam Resurrectionis (tertio die Veneris post Pentecostem) celebratur. Venerationis cordis Iesu origo in Ioannis evangelistae capitulo undevicensimo est, ubi dicitur "Sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua."[1] Latronum cum Iesu crucifixorum cruribus fractis, milites ad Iesum venientes videbant eum iam mortuum esse, quam ob rem crura non frangentes lancea latus eius aperiebant.

Cor Iesu.

Historia

recensere

Innocentius Papa VI festum instituit, "Lanceae sanctae festum" appellatum. Media aetate cor Iesu media pietatis Christianae erat. Media persona in Festo Sacratissimo Cordis Iesu et in eius veneratione etiam est Margareta Maria-Alacoque, monacha, quae saeculo septimo decimo vivebat et saepe visiones cordis Iesu videbat.[2] Anno 1856, festum in tota Ecclesia Catholica Romana factum est, et Leo Papa XII anno 1899 totum orbem terrarum cordi Iesu consecravit. Anno 1970, Festum Sacratissimi Cordis Iesu summum festum in Missale Romano ascriptum est.[3]

Nexus externi

recensere