Festum Cathedrae Petri
Festum Cathedrae Petri est dies 22 Februarii in Calendario Romano. Festum Romae a saeculo quarto notum Petrum apostolum sedem episcopalem Romanam („cathedram“) suscepisse memorat et auctoritatem eius eorumque, qui ei in sede Romana successerunt, praedicat.
Historia
recensereDiebus Parentalibus (13-23 Februarii) Romae memoria Manium fiebat. In tumulis (sed etiam ad vias) panis, sal vinumque sacrificata sunt coronis additis (Ov. Fast. 2, 533-540):
- Est honor et tumulis, animas placare paternas,
- parvaque in exstructas munera ferre pyras.
- parva petunt manes: pietas pro divite grata est
- munere; non avidos Styx habet ima deos.
- tegula porrectis satis est velata coronis
- et sparsae fruges parcaque mica salis,
- inque mero mollita Ceres violaeque solutae:
- haec habeat media testa relicta via.
Die 22 Februarii Parentalia Caristia vel Caram Cognitionem celebrando finem habebant, quae erant epulum totius familiae in Manium honorem. Christiani initio festa mortuorum tradita susceperunt. Dies 22 Februarii autem, Cara Cognitio, Festum Cathedrae Petri factum factus est.[1]
Iam in Chronographo anni 345 festum ut "natale Petri de cathedra” attestatum est[2]. Verisimile est hoc die iam saeculo tertio festum funebre pro apostolis Petro et Paulo celebratum esse, epulum, in quo in honorem sanctorum cathedra apposita erat, ex qua nomen festi deductum est[3]. Epulum in Agapem sive Eucharistiam mutatum et cathedra interpretatione in sedem magisterii papae Romani versa est.
Ideo in Festo Cathedrae Petri non reliquiae (sedes), sed vocatio Petri in magisterium ecclesiae celebratur.
Secundum Festum Cathedrae Petri a saeculo sexto vel septimo in Gallia die 18 Ianuarii celebrabatur. Postea ab Ecclesia Romana receptum est et inter cathedram Romanam (die 18 Ianuarii) et cathedram Antiochenam (die 22 Februarii) distinguebatur. Ioannes XXIII duo festa denuo coniunxit et in diem 22 Februarii posuit.[4]
Fons biblicus
recensereSecundum fidem Catholicam Christus ecclesiam super Petrum (cuius nomen Graecum „saxum“ valet) fundavit:
Iesus dixit ei: “ Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ” (Mt. 16,17-19)
Bibliographia
recensere- Jungmann Josef, Liturgie der christlichen Frühzeit bis auf Gregor den Großen, Friburgi 1967
- Klauser Theodor, Die Cathedra im Totenkult der heidnischen und christlichen Antike, Monasterii 1971
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Cf.: Die römischen Basiliken ...., Diss. Ursulae Leipziger
- ↑ Jungmann Josef, Liturgie der christlichen Frühzeit bis auf Gregor den Großen, Friburgi 1967, p. 133
- ↑ Secundum Klauser Theodor, Die Cathedra im Totenkult der heidnischen und christlichen Antike, Monasterii 1971, p. 182ss. ; item Jungmann, p. 134
- ↑ Cf. Schott-Missale
Nexus externi
recensere- Status scientiae antiquior partim obsoletus in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- SCHOTT-Missale: Dies 22 Februarii - Cathedra Petri (Theodisce)
- Papa Benedictus XVI festum „Cathedrae“ explanat