Ferrivia urbana citata
Ferrivia urbana citata est ferrivia quae, ut nomen indicat, locos vel circa vel inter urbes citatis hamaxostichis coniungit. Signum eiusmodi ferriviarum est magna littera S quia citati vocabulum Germanico sermone schnell dicit. Nonnumquam S etiam Stadt id est "urbis" vocabulum indicat.
Germanica lingua eiusmodi ferriviae Schnellbahn sive saepius et brevius S-Bahn vocantur. S-Bahnen etiam in Austria et Helvetia sunt quia ibi etiam lingua Germanica in usu est et simili nomine etiam in Hafnia.
Alia coepta Vici
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad ferriviam urbanam sive citatam spectant. |