Ferdinandus de Wrangel

Wikidata Ferdinandus de Wrangel
Res apud Vicidata repertae:
Ferdinandus de Wrangel: imago
Nativitas: 29 Decembris 1796, 1796; Pscovia
Obitus: 25 Maii 1870, 1870; Tarbatum
Patria: Imperium Russicum

Officium

Officium: Chief manager of the Russian-American Company, member of the State Council of the Russian Empire
Munus: explorator, geographus, politicus, land owner, miles
Patronus: Academia Scientiarum Petropolitana

Familia

Coniunx: Q111697729
Proles: Wilhelm von Wrangell, Ferdinand Georg Friedrich von Wrangell
Familia: Wrangel family

Memoria

Laurae: Ordinis Sanctae Annae classis prima, Order of Saint Anna, 2nd class, Ordo Aquilae Albae, Ordinis Sancti Stanislai classis prima, Order of Saint Stanislaus, 2nd class, Ordinis Sancti Vladimiri classis quarta, Ordinis Sancti Vladimiri classis secunda, Praemium Demidov, Q52557514, Order of Saint Anna, 1st class with swords, Q55449165
Sepultura: Estonia

Baro Ferdinandus Fridericus Georgius Ludovicus de Wrangel (Theodisce Ferdinand Friedrich Georg Ludwig von Wrangel), seu Ferdinandus (Theodorus) Petri filius Wrangel (Russice Фердинанд (Фёдор) Петрович Врангель, tr. Ferdinand (Fëdor) Petrovič Vrangel' ), Pscoviae natus 9 Ianuarii 1797, et Tarbati mortuus 6 Iunii 1870, fuit navarchus, explorator, et geographus Russicus (originis Germanicae), unus e conditoribus Societatis Geographicae Russicae, ab anno 1855 Academiae Scientiarum Petropolitanae socius honoratus.

De vitaRecensere

Ferdinandus de Wrangel natus est in familia nobili, ad domum Lagena gentis Wrangel (Wrangell) pertinenti.[1] Annis ab 1817 ad 1819 (cum Basilio Golovnin praefecto), annis ab 1824 ad 1827 (iam ipse it praefectus) atque anno 1836 circumnavigationes perfecit. Annis ab 1820 ad 1827 expeditione litus partium aquilonis Siberiae exploranti praefuit. Annis ab 1829 ad 1835 gubernator princeps terrarum Imperii Russici in America Septentrionali erat, etiam illo tempore litus Americanum a Freto Beringiano ad Californiam exploravit. Dein in aliquot officiis Petropoli favebat operi; exempli gratia, annis ab 1855 ad 1857 minister marinus Imperii Russici erat. Nonnulla opera geographica scripsit.

Insula Wrangel (seu Insula Wrangelii) nonnullaque aliae res geographicae ex eo appellantur.

NotaRecensere

  1. Genealogisches Handbuch der baltischen Ritterschaften, Teil: Estland. Volumen I. Gorlicii, 1931. p. 596.

Nexus externiRecensere

  Lexica biographica:  • 2333283 Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferdinandum de Wrangel spectant.