Facula (ex fax) est quaelibet macula clara qua in nomenclatura planetaria quaedam proprietates superficiei planetarum et lunarum nominantur. Faculae solares vicissim sunt maculae clarae quae in vallibus inter granula solaria fiunt, cellulis convectionis vitae brevis et nonnulla milia chiliometrorum latis, quae continenter per nonnulla minuta fiunt et iterum evanescunt. Faculae a concentrationibus[1] linearum camporum magneticorum generantur.

Chromosphaera super Solis photosphaeram patet. Energia solaris per hanc regionem ex medio Sole transit. Faculae flagrationesque in chromosphaera oriuntur. Faculae sunt clarae hydrogenii nubes luminosae quae super regiones ubi maculae solares futurae sunt. Flagrationes sunt clara gasii calidi filamenta quae ex maculis solaribus emergunt. Maculae solares sunt obscurae depressiones in photosphaera, cuius temperatura plerumque est circa 4000°C (7000°F).

  1. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)

Nexus externus

recensere

Formula:Astronomia-stipula

 
Atomi

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!