Magna eversio[1][2] fuit expulsio Acadianorum sub aegide Imperii Britannici a Nova Scotia, Novo Brunsvico, Insulaque principis Eduardi, a regione nunc parte provinciarum maritimarum Canadae habita atque Acadia aliquando appellata. Expulsio Acadianorum ab anno 1755 ad annum 1764 fiebat, Bello Francorum et Indianorum (Americano Septentrionali Belli Septem Annorum theatro) saeviente,[3] parsque erat militaris expeditionis Britannicae contra Novam Franciam. Britanni Acadianos ad Tredecim Colonias primum, additosque ad Britanniam et Franciam post annum 1758 relegabant. Ex 14 100 Acadianorum qui regionem incolaverant, omnino 11 500 fere relegati sunt.[4][5]

A View of the Plundering and Burning of the City of Grimross per Expeditionem Fluminis Sancti Ioannis (1758). Hydrochroma Thomae Davies.
Acadiani ad Annapolim Regalem. Pictura Samuelis Scott, 1751, prima Acadianorum imago nota et sola eorum imago ante deportationem.
Carolus Lawrence, sagatus Exercitus Britannici.
Expulsio Acadianorum apud Grand-Pré.
Impetus in Sinum Miramichi per Expeditionem Sinus Sancti Laurentii et Ustum Primae Nationis Templum (1758). Pictura Capitanei Hervey Smythe (1758).
Monumentum Acadianis in vincula coniectis dicatum; Bishops Landing Halifaxiae in Insula Georgiis.
Tabula coloniarum Britannicarum et Francicarum in America Septentrionali anno 1755.

Nexus interni

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Francogallice Le Grand Dérangement.
  3. Certamen etiam Anglice appellatur "Anglo-French Rivalry of 1749–63" et "War of British Conquest."
  4. Plank 2001.
  5. Stephen White numerum Acadianorum anno 1755 computavit. Vide Stephen White, "The True Number of Acadians," in Du Grand Derangement a la Deportation, ed Rene Gilles-LeBlanc, 21-56.

Bibliographia

recensere
Anglice
Francogallice
  • d'Arles, Henri. 1918. La déportation des Acadiens. Quebeci: Imprimerie de l'Action sociale.
  • Arsenault, Bona, et Pascal Alain. 2004. Histoire des Acadiens. Saint-Laurent Quebeci: Éditions Fides.
  • Gaudet, Placide. 1922. Le Grand Dérangement: sur qui retombe la responsabilité de l'expulsion des Acadiens. Ottavae: Impr. de l'Ottawa Printing Co.
  • LeBlanc, Ronnie-Gilles, ed. 2005. Du Grand dérangement à la Déportation: nouvelles perspectives historiques. Moncton: Chaire d'études acadiennes, Université de Moncton.
  • Sauvageau, Robert. 1987. Acadie: La guerre de Cent Ans des français d'Amérique aux Maritimes et en Louisiane 1670–1769. Lutetiae: Berger-Levrault

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad expulsionem Acadianorum spectant.