Expeditiones Hispanicae ad Boreoccidentem Pacificum

Expeditiones Hispanicae ad Boreoccidentem Pacificum, quae in historia litoris occidentalis Americae Septentrionalis Hispanicas Alascae postulationes sustinebant, a bulla papali anni 1493 et Foedere Tordesillas? incitatae sunt. Anno 1513, hae postulationes a Vasco Nunnio de Balboa, exploratore Hispanico et primo Europaeus qui Oceanum Pacificum conspexit, confirmatae sunt, cum pro Corona Hispanica omnes terras hunc oceanum adiacentes postularet. Hispania autem terras ad septentriones Mexici iacentes solum saeculo duodevicensimo constituere coepit, cum in septentrionale Californiae litus colonias deduxit.

Ioannes Franciscus de la Bodega y Quadra, capitaneus navalis, circa 1785.

Postulationes Hispanicae medio saeculo duodevicensimo per commercium pellis et colonizationem Britannico et Russico provocari coeperunt. Rex igitur Carolus III et successores varias expeditiones ad terras hodiernae Canadae et Alascae inter 1774 et 1793 mittebant, ut minis colonorum Britannicorum et Russicorum adversarentur et postulationes Hispanicas confirmarentur. Per hoc historiae aevum, erat res magni momenti ut postulationes civitatis ab explorationibus et "primis inventis Europaeais" quorundam locorum sustinerentur.

Nexus interni

Nexus externus

recensere
 
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!