Eustathius Sebastenus
Vide etiam paginam discretivam: Eustathius (discretiva).
Eustathius Epiphaniensis seu Sebastenus, Graece Εὐστάθιος Σεβαστηνός, fuit episcopus Sebasteae in Cilicia (eo aevo provincia Romana, incolis praecipue Armenis) et rerum gestarum scriptor. Una cum Basilio Ancyrensi, fuit auctor sectae Macedonianae.[1]
Primum fuit monachus, et traditur fuisse primus qui fecit ut Armeni viam asceticam scirent. Qua pro causa nonnulli eruditi opus de ascese quod scriptura Basilii Magni usitate habetur ei ascribunt.
Aequalis habetur Constantini Magni, quia Nicephorus adfirmat eum, quamquam decreta Concilii Nicaeni signaverat, aperte cum Arianis se coniunxisse. Eustathius post 377 obiit.
Fontes de vita Eustathii
recensere- Epiphanius Scholasticus, Historia tripartita 75.1, etc.
- Nicephorus Gregoras, Historia Romana 9.16.
- Sozomenus, Historia ecclesiastica 3.14.
- Suda s.v. Εὐστάθιος ε 3746 Adler[nexus deficit].
Notae
recensere- ↑ Suda s.v. Εὐστάθιος ε 3746[nexus deficit].
Bibliographia
recensere- Editio fragmentorum
- "Eustathii Epiphaniensis fragmenta" in Ludovicus Dindorfius, ed., Historici Graeci minores (Lipsiae: Teubner, 1870) vol. 1 pp. 354-363 Textus apud archive.org (Graece)
- Historica et critica
- Friedrich Wilhelm Bautz, "Eustathius Sebastenus" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 1570–1571 (Theodisce)
- Adolf Jülicher: Eustathios 10. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band VI,1, Stuttgart 1907, Sp. 1449–1450.
- W. A. Jurgens, Eustathius of Sebaste. Romae: Pontificia Universitas Gregoriana, 1959.
- Terrence G. Kardong, "Who was Basil's mentor? Part 1" in American Benedictine Review vol. 60, 2009, pp. 183–201.
- Friedrich Loofs, Eustathius von Sebaste und die Chronologie der Basilius-Briefe. Eine patristische Studie. Halle 1898.