Ervinus Rommel
Ervinus Iohannes Eugenius (Johannes Erwin Eugen) Rommel fuit dux exercitus Germanici.
Obitus: 14 Octobris 1944; Herrlingen
Patria: Imperium Germanicum, Res Publica Vimariana, Germania nazistica
Nomen nativum: Johannes Erwin Eugen Rommel
Familia
Proles: Manfred Rommel
Memoria
Bello mundano primo et bello mundano secundo pugnavit. Bello primo mundano in Tirolo meridionali in Italianos praefectus vicarius vel ad litteram "locum tenens" pugnavit. Bello altero mundano dux militum legiones Germanicas in Britannos Americanosque in Africa septentrionali duxit.
Propter magnam auctoritatem eius in rebus militaribus Rommel cognomine vulpes desertorum (Theodisce Wüstenfuchs) appellabatur. Expeditione Germanorum Africana initio felici Ervinus Rommel dux denique a campestri marescalco Britanno Bernardo Montgomery victus est ad oppidum vulgo El Alamain.
Postquam plures legati militares Adolphum Hitler die 20 Iulii 1944 necare conati sunt, Rommel ipse apud factionem Hitleranam in dubio erat, unde duo legati militares summi imperii (Theodisce Oberkommando der Wehrmacht) ad eum ierunt, cui suicidium suaserunt. Tum magna pompa publica sepultus est.
Manfredus Rommel, Ervini Rommel filius, sodalis CDU magister civium Stuttgarti fuit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ervinum Rommel spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)