Equitatio in harundine
Equitatio in harundine[1] est equitandi imitatio ludi aut deliciarum causa. "Equus" simplicissimus sola harundo est, cui impositus puer adultusve equitantis modo procedit. Sed etiam res quaedam ex ligno aut ex pelle aut ex plastica facta harundini adiungi potest vice capitis equini, cui capistrum quoque et frena adfigi possunt.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
In harundine equitare apud antiquos delectatio puerilis putabatur, namque Horatius dicit adultum, si hoc ludo oblectetur, vesania agi.[2] Itaque Alcibiades quondam risisse fertur Socratem in harundine equitantem cum parvulis filiolis.[3] De Agesilao eodem modo narratur: "Infantes suos eximie diligebat Agesilaus. Quod ad ludum attinet, de eo hoc narrant: harundini velut equo impositum filiolis domi collusisse; a quodam amico visum rogavisse, ne cuiquam hoc indiceret, priusquam ipse quoque pater factus esset."[4] Eadem fere narratio apud Aelianum invenitur.[5]
Equitatio in harundine hodie paene obsolevit, sed in quibusdam circulis in oblectamentis habetur aut ideo, quod prae allergia aut prae paupertate vero equo uti nequeunt aut quod bella capita equina nere cupiunt.[6] Praesertim in puellari aetate sunt in hirundine equitantes, sed — mirabile dictu — sunt etiam adulti, qui obstaculosa et disciplinaria certamina equorum harundineorum instruunt.
Notae
recensere- ↑ Thesaurus juris Romani, IV (1729) col. 1084; Joan. Meursii Opera omnia, 1763, p. 202.
- ↑ Hor., sat. 2.3.248-249 "equitare in harundine longa / siquem delectet barbatum, amentia verset."
- ↑ Val.Max. mem. 8.8ext.1 "cui nulla pars sapientiae obscura fuit, Socrates non erubuit tunc, cum interposita harundine cruribus suis cum parvulis filiolis ludens ab Alcibiade risus est."
- ↑ Plut., Ages. 25(fin.) "ἦν δὲ καὶ φιλότεκνος ὁ Ἀγησίλαος διαφερόντως· καὶ περὶ ἐκείνου τὸ τῆς παιδιᾶς λέγουσιν, ὅτι μικροῖς τοῖς παιδίοις οὖσι κάλαμον περιβεβηκὼς ὥσπερ ἵππον οἴκοι συνέπαιζεν, ὀφθεὶς δὲ ὑπό τινος τῶν φίλων παρεκάλει μηδενὶ φράσαι, πρὶν ἂν καὶ αὐτὸς πατὴρ παίδων γένηται." Latine reddidit Neander.
- ↑ Var.hist. 12.15
- ↑ Pagina Societatis in harundine equitationis Finnicae