Ephemeridotheca Municipalis Matritensis

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Ephemeridotheca Municipalis Matritensis[1] (Hispanice Hemeroteca Municipal de Madrid) est archivum et bibliotheca quae Matriti in capite Hispanico patet. Sedem habet in aedificio ex quodam comite et duce appellato, in tecto olim militaribus, nunc autem rebus culturalibus dicato. Media in urbe sita est.

Archivum ephemeridum Matritense.

Historia recensere

Praefecto urbis Martino Rosales Martel, institutio anno 1916 pro incepto Ricardus Fuente et Antonius Asenjo, diariorum scriptoribus, cum Francisci Ruano auxilio, notari Matritensis consistori, condita est; Ephemeridothecae loci anno 1918[2] inaugurati sunt. Primum sita in “Casa de la carnicería” foro Maiore, paulo post, anno 1922 in numerum III plateae Villae allata est et anno 1983 lata sunt volumina in aedificium “Comes Dux”[2][3][4]. Prima bibliotheca ephemeridum Hispaniae, et unica multos per annos, et una ex primis ephemeridothecis mundi fuit.

Collectiones recensere

Pro sua conditionis vetustate, antiqua excelsaque atque unica documenta possidet. Collectionem ampliorem quattor saeculis scriptorum periodicorum (diariorum, comentariorum periodicorum imagineorum et aliorum editorum ex omnibus mundi partibus) adusque primum saeculi XX dimidium habet. Is oecus lectorius cum archivo ab anno 1966 in hanc diem colligit maxime diaria nuntiorum in Hispaniae capite edita.

Excellunt a sua gravitate collectiones primae aetatis historiae diariorum Hispanorum (e saeculis XVII et XVIII). Abundant saeculi XIX et XX scripta editata: Restauratio Borbonica et duae Respublicae. E Bello Civili Hispaniensi, magni pretii scriptae collectiones utrique factionis sunt, aliquae ex ipsa acie proveniunt. Conservantur etiam scripta magni momenti provenientia sive ex aliis Hispanicis regionibus sive ex Hibero-America sive ex aliis Europaeis terris. In cooperationibus cum bibliotheca digitali Memoriademadrid annua incepta in interretialibus textibus transferendis fiunt ut ephemeridothecae collectiones interretialiter appareant. Cui rei operam dant et alia instituta nationalia et internationalia.

In festo centennarii primi anno 2018 celebrato Ephemeridotheca Matritensis spectacula et expositionem habuit. In catalogo variae de institutione res et historia praesentabantur ipsis collectionibus adhibitis: praesertim diaria in Hispania saeculis inter XVI et XXI edita scrutanda prostabant.[5]

Usus recensere

Municipalis Ephemeridotheca hos usus habet: de locis indicationes et bibliographicae informationes, in investigationis et micro-imaginis photographicae spatio consultationem, digitalium ephemeridothecarum et digilatium diariorum consultationem, exemplares operum faciendi usus, visitationes cum loci gnaro et expositiones.[6]

Nexus interni

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. 2.0 2.1 Carpallo Bautista, 2001, p.294.
  3. Montoliú, 1983.
  4. "Historia de la Hemeroteca," Ephemeridootheca Municipalis Matriti (Consistorium Matriti, 2011).
  5. "Cien años guardando papeles," El País, 19 Februarii 2018.
  6. Archivo de la Villa, Biblioteca Histórica, Biblioteca Musical, Hemeroteca Municipal (Imprenta Municipal. Ayuntamiento de Madrid, Área de las Artes, Deportes y Turismo, 2013).

Bibliographia recensere

  •  Carpallo Bautista, Antonius (2001). “Descripción de la Hemeroteca Municipal del Ayuntamiento de Madrid” [link].? Documentación de las ciencias de la información (24): 293-302. ISSN 0210-4210 [link externo]
  •  Montoliú, Petrus (17 Octobrii anni 1983). “Los 200.000 volúmenes de la Hemeroteca Municipal ya están en el cuartel del Conde Duque”. [link]. El País.      
  •  Ephemeridotheca Municipalis Matriti; Zaragoza García, Inmaculada; Martínez Martínus, Iesus A. (2018). “Cuatro siglos de noticias en cien años”: Hemeroteca Municipal, 1918-2018. ISBN 978-84-7812-796-2
  • Dorado Fernández. Carolus (1995). Hemeroteca Municipal de Madrid: 75 aniversario. ISBN 84-7812-280-X.
  • Sainz de Robles, Federicus Carolus (1968). Conferencias leídas en los días 2,9,16 y 23 de mayo con motivo de la conmemoración del cincuentenario de la Hemeroteca Municipal, (1918-1968)
  • Ephemeridotheca Municipalis Matriti (1945). Hemeroteca Municipal de Madrid: XXV aniversario de su fundación.
  • El País  (19 Februarii anni 2018). Cien años guardando papeles [link]. Consultatum die 4 Octobrii anni 2021

Nexus externi recensere