Enuntiatum interrogativum[1] est oratio interrogationem demonstrans. Interrogativum est modale finitorum enuntiatorum genus suis proprietatibus morphosyntacticis differens ab aliis, quae sunt enuntiatum declarativum, enuntiatum imperativum et enuntiatum exclamativum. Enuntiata interrogativa vel recta vel obliqua esse possunt. Interrogationes rhetoricae formam tantum interrogativam habent, vim autem adsertivam aut hortativam.

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.

Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Català Deutsch English language Esperanto Italiano
Català Català
No hi ha cap article a la Viquipèdia en llatí que enllaci amb aquest. Si us plau, aneu a una pàgina relacionada amb el tema i afegiu-hi un enllaç que dirigeixi el lector cap aquí. Un cop ho hagueu fet, podreu esborrar la plantilla.
Deutsch Deutsch
Kein anderer Artikel der lateinischen Vicipaedia verweist auf diesen. Bitte füge in einem nahverwandten Artikel einen Verweis hierhin ein. Sobald dies geschehen ist, kann diese Vorlage entfernt werden.
English language English
No other page on the Latin Vicipaedia links to this. Please go to a closely related page and insert a link pointing here. Once that is done, this header can be deleted.
Esperanto Esperanto
Neniu alia paĝo de la latinlingva Vikipedio havas ligilon al tiu ĉi paĝo. Bonvolu iri al teme proksima artikolo kaj meti ligilon tien ĉi. Poste vi rajtas forigi la atentigilon pri ligilmalĉeesto.
Italiano Italiano
Nessun'altra pagina sulla Wikipedia in latino si collega a questo articolo. Vai a una pagina strettamente correlata e inserisci un link che punta qui. Fatto ciò, questa intestazione può essere cancellata.
Quo modo exstiterit signum interrogationis.

De modorum usu

recensere

Interrogativa recta (sive directa) usitate in indicativo sunt, sed cum de vi deliberativo potentialive agitur, in subiunctivo modo ponitur.

ᴅᴇ ғᴜᴛᴜʀᴏ ᴘʀᴀᴇsᴇɴᴛɪᴠᴇ ᴅᴇʟɪʙᴇʀᴀᴛɪᴏ: Quid faciam?     (Plaut. Ps. 357)
ᴅᴇ ᴘʀᴀᴇᴛᴇʀɪᴛᴏ ᴅᴇʟɪʙᴇʀᴀᴛɪᴏ: Quid facerem? blando patriae retinebar amore.     (Ov. Tr. 1.3.49)

Interrogativa obliqua (sive indirecta) semper subiunctivum praedicati exigunt, nam aut vim deliberativam habent:

Nunc nescio hercle, rebus quid faciam meis     (Plaut. Ps. 779)
Nec sciebam, quid facerem, cui conlocarem    (Sen. Contr. 7.19)

aut vim irrealem:

Mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit Clodius, si praeturam invasisset.    (Quint. 9.2.41)

De elementis interrogationem inducentibus

recensere

Enuntiata interrogativa pronominibus, adiectivis pronominalibus, particulis interrogativis induci solent, sed interdum interrogationes rectae solum tono interrogativo (qui quidem non scribitur) consistunt:

Tu me heri hic vidisti?     (Plaut. Am. 725)

Pronominalia interrogativa

recensere

Pronomina et adiectiva interrogativa Latina haec fere sunt:

Quis ad fores est?     (Plaut. Am. 1021)
Quid? ubi ei ostendit symbolum?     (Plaut. Bac. 265)
Qualis est ista mens?     (Cic. Tusc. 1.67)
Quot sunt satis?     (Plaut. Men. 952)
Quotus quisque est, qui voluptatem neget esse bonum?     (Cic. Div. 2.81)

Adverbia interrogativa haec fere sunt:

Quam magnum vero?     (Plaut. Rud. 794)
Quam diu id factum est?     (Plaut. Cap. 980)
Quin taces?     (Plaut. Men. 1114; Mer. 494; )
Quantum hic inest?     (Plaut. Epid. 346)
Quotiens dicendum est?     (Plaut. Cur. 609)

Particulae interrogativae

recensere

Interrogationes rectae simplices quattuor fere particulis interrogativis inducuntur, quae sunt:

  • -ne particula enclitica hoc indicatur, dictionem interrogationem esse intellegendam, ut hic: Vidistine eam? (Plaut. Mer. 719)
  • nonne (re vera non-ne) particula utimur responsum adfirmativum exspectantes, ut hic: Nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? (Cic. Phil. 13.36)
  • num particula utimur responsum negativum exspectantes, sicut hic: Num dubium est? (Cic. Flac. 83)
  • an particula utimur de prioris enuntiati veritate suspicantes, sicut hic: Nam quod sibi petitur, certe alteri non exigitur. An ita est? (Cic. QRosc. 53)

In disiunctivis autem interrogationibus rectis utrum in primo membro, an in secundo ponitur, ut hic: Utrum ego tibi patrimonium eripui, Gelli, an tu comedisti? (Cic. Sest. 111). Pro utrum, primum membrum etiam -ne particula enclitica induci potest, ut hic: Ubi ego sum? hicine an apud mortuos? (Plaut. Mer. 602). Etiam fieri potest, ut primum membrum sine ulla particula interrogativa sit, ut hic: Maneam an abeam? (Plaut. Cur. 602).

Enuntiata interrogativa subordinata in eo maxime differunt quod in subiunctivo modo ponuntur. Particulae interrogativae plerumque eadem sunt atque in interrogationibus rectis.

  • Num aut -ne enclitica, sicut hic: Primum quaero num tu senatui causam tuam permittas (Cic. Vat. 15). Nam quaero abs te, circumsessusne sis Lampsaci, coeperitne domum in qua deversabare illa multitudo incendere, voluerintne legatum populi Romani comburere vivum Lampsaceni (Cic. Verr. 2.1.78).
  • An utimur, si enuntiatum subordinatum verbis nesciendi et dubitandi regitur: Haud scio an ita sit (Cic. Tusc. 2.41). Itaque dubito, an Venusiam tendam et ibi exspectem de legionibus (Cic. Att. 16.5.3).
  1. Oscar Wolff, De enuntiatis interrogativis apud Catullum, Tibullum, Propertium. Halis Saxonum, 1883.