Elisabethopolis
Elisabethopolis[1] (Dacoromanice Dumbrăveni ; Theodisce Elisabethstadt ; Hungarice Erzsébetváros) est oppidum circiter 7400 incolarum (anno 2011) in Transsilvania situm, quae pars est circuli Cibinii. Ad Elisabethopolin etiam vici Ernea et Șaroș pe Târnave pertinent.
Locus: 46°13′39″N 24°34′33″E
Numerus incolarum: 6 238
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Historia
recensereOppidum saeculo tredecimo a Saxonibus Transsilvaniae, colonis Germanicis, conditum est. Anno 1332 nomine Eppeschdorf primo in actis descriptum est. Saxones et Hungari per saecula multa maiorem partem incolarum habebant. Gens nobilis Hungarica Apafi hic saeculo quinto decimo castellum aedificavit et ab anno 1661 Eppeschdorf pro tempore caput Transsilvaniae fuit. Familia Apafi etiam 1671-1685 hic Armenios e patria expulsos novas sedes dedit. Qui autem mores et linguam Hungarorum paulatim acceperunt. Ad annum 1918 oppidum et regio ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuerunt, deinde ad Romaniam pervenit. Anno 1945 Elisabethopolis novum nomen Dacoromanicum Dumbrăveni accepit. Incolae Germani post secundum bellum mundiale et praecipue post finem dictaturae communistarum anno 1989 patriam reliquerunt atque anno 2011 sexaginta novem Saxones hic vixerunt.
Incolae
recensereAnno 2011 hic 7388 homines habitabant, inter eos 4913 Dacoromani, 645 Hungari, 1289 Zingari atque 69 Germani.[2]
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 46°13′39″N 24°34′33″E • GeoNames |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Elisabethopolin spectant. |