Elias Basilii filius Buialsky[1] (Russice Илья Васильевич Буяльский, tr. Il'ja Vasil'evič Bujal'skij; natus 6 Augusti 1789 in vico Vorob'evka nunc regionis Czernihoviensis Ucrainae, mortuus 20 Decembris 1866 Petropoli) fuit anatomus et chirurgus Russicus.

Wikidata Elias Buialsky
Res apud Vicidata repertae:
Elias Buialsky: imago
Elias Buialsky: imago
Nativitas: 26 Iulii 1789; Vorobiivka
Obitus: 8 Decembris 1866; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: medicus, Chirurgus
Patronus: Imperial Academy of Medical Surgery

Memoria

Laurae: Order of Saint Anna, 3rd class, Order of St. Vladimir, 3rd class, Ordinis Sancti Stanislai classis prima, Ordinis Sanctae Annae classis prima, Order of Philip the Magnanimous, Knight of the Order of the Oak Crown, Ordo Vasae
Sepultura: Bolsheohtinskoe cemetery

Anno 1814 studium suum Petropoli in Academia Medica Chirurgica complevit, ab anno 1821 professor ibidem fuit. Ab anno 1829 officina chirurgica instrumentali praefuit. Ab anno 1831 anatomiam plasticam docebat in Academia Artium, ubi anno 1842 academicus electus est. Fuit unus e conditoribus anatomiae topographicae in Russia. Eius Tabulae anatomico-chirurgicae[1] in multas linguas alias traductae sunt. Doctrinam suam de mutabilitate individuali condidit. Operationem resectionis maxillae atque methodum curationis aneurysmatum vascularium proposuit. Ad meliorationem instrumentorum chirurgicorum (e.g. iniectoris medici) contribuit. Fuit unus e primis, qui in Russia usus narcosis, transfusionis sanguinis et antisepticam introducerunt. Praeterea, methodum balsamationis atque methodicam anatomiae 'glaciali sculpturali' elaboravit.

Notae Recensere

Fons Recensere

Nexus externi Recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eliam Buialsky spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия