Edvinus Paulus vulgo Edwin Paul Grobe (natus die 19 Aprilis 1927 Canton in Missuria, mortuus die 22 Ianuarii 2015) interpres, scriptor, musicus et magister Americanus fuit. Esperantici fautor summus Tucson in universitate studiosos litteras Francicas docuit. Domicilium sibi elegit urbem Tempe in Arizona sitam.

Idiomatis Zamenhofiani fautoribus periodicum Arizona Suno moderabatur.

Annis inter 1945 et 1947 stipendia merens in Corea Meridiana fuit; inde baccalaureus in lingua Francica apud Collegium pro Gulielmo Jewel nominatum fieri decuit. Magister autem ex anno 1954 in Universitate Indianensi fuit, qui biennio ante in matrimonum duxerat Mariam Ludovicam. Anno 1957 itum est in Arizonam. In Arizona usque annum 1989 professoris universitarii munere functus est.

Neque in oblivionem cadat Edvinum Paulum clavicinem maximi momenti et compositorem ecclesiasticum fuisse: auxilium ab eo petiverunt ecclesia First Unitarian Universalist Church et Arizona Masterworks Chorale. Post annum 1989 voluntarie operam navabat in museo archaeologico Pueblo Grande Museum. Amicis licuit eum Papoo vocare.

Una cum Paulo Gubbin anno 2002 cursum visificum linguae Esperanticae confecit praetitulatum Pasporto al la tuta mondo ubi a histrionibus sermonem doceris. Disponens cinematographica fuit Iudith Montell; pellicula autem praeter linguam ipsam etiam culturam Esperanticam spectantibus offert.[1][2]

Opera Esperantice pacta

recensere
  • Dia kolero (historiuncula 1994)
  • Hohokamaj fantomoj verkita (historiuncula 1994)
  • La f-vorta nepo (historiuncula 1994)
  • La korea saketaso (historiuncula 1994)
  • Malvizito al Tulumo (historiuncula 1994)
  • Necesejaj historiunculaj (novellae bilingues 1994)
  • Oklahomaj kontrabandistoj (historiuncula 1994)
  • Spertante la mondon pere de Esperanto (propostia 1994)
  • Murdo en la preĝejo (historiuncula 1995)
  • Matenmanĝo ĉe la cirko (historiuncula 1996)
  • Helpa mano (historiuncula 1997)
  • La ŝtonadoranto (historiuncula 1997)
  • Antaŭparolo de "Kromnovelo" (praefatio)
  • Gerŝvino en preĝejo
  • Perua venĝo

Interpretationes selectae (in Esperanticum)

recensere

Nexus externi

recensere