Periodicum litterarium est periodicum quod ad rem litterariam (litteras, poësim, critica litterarum, et alia) pertinet. Scriptores ibi textus proferunt qui in volumina posterius recolligi possunt. Critica quoque iudicia in periodicis saepe proferunt.

Saeculis undevicensimo et vicensimo, periodica litteraria inquisitionibus et experimentis faverunt quibus multi scriptores et suum modum scribendi explorare et convenientes aliorum scriptiones cognoscere poterant. Exempli gratia, diversa periodica surrealistica annis 1920 ingeniosis scriptoribus permiserunt ut noti fierent; hodie autem periodica etiamnunc multa vividaque sunt et experimentis magnopere favent.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Les revues littéraires au XXe siècle, textes recueillis par Bruno Curatolo et Jacques Poirier, 2003, éditions Universitaires de Dijon.
  • Panorama des revues littéraires sous l'Occupation, Olivier Cariguel, editio IMEC, 2007.