Eduardus Fridericus (Germ. Eduard Friedrich) Poeppig (natus die 16 Iulii 1798 Plaviae Variscorum, mortuus 4 Septembris 1868 in vico Wahren, qui nunc ad Lipsiam pertinet) zoologus, botanicus, geographus Theodiscus atque explorator Americae Australis erat.

Eduardus Fridericus Poeppig professor Universitatis Lipsiensis

Iuventus et institutio

recensere

Natus e familia mercatorum Poeppig ad annum 1810 Scholam Thomanam Lipsiae, deinde Gymnasium Sancti Augustini Grimmae frequentabat. Ab anno 1815 Lipsiae medicinae et rebus naturae studebat.

Itinera ad explorandam Americam

recensere

Annis 1823 ad usque 1832 Poeepig magna itinera per Americam fecit, quas saepe interrupit, ut medicus vel magister pecuniam sibi pararet. Haec itinera fuerunt:

Lipsiae Professor

recensere

Anno 1832 cum magno thesauro plantarum in patriam revertebat et anno 1833 Lipsiae professor extraordinarius zoologiae nominatus est. Anno 1834 uxorem duxit, ex qua tres filias habuit. Eodem anno sodalis Academiae Leopoldinae Annis 1834 - 1836 descriptionem itineris[1] duobus libris composuit, quae multis hominibus legabatur, inter eos et Carolus Darwin fuit. Anno 1837 Museum Zoologicum Universitatis Lipsiensis aperuit. Anno 1846 professor zoologiae ordinarius et sodalis Academiae Saxonicae Scientiarum factus est.

Nexus externi

recensere
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
  • Eduardus Fridericus Poeppig apud Catalogum Professorum Lipsiensium