Eduardus Davis

chalcographus et artis operorum mercator Cambricus

Eduardus Davis (vulgo Edward Davis aut Edward Le Davis; anno 1640 fere[1] natus; anno 1684[1] aut 1691[2] aut 1692[3] fere mortuus) fuit chalcographus et artis operum mercator Cambricus.

Wikidata Eduardus Davis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1640; Cambria
Obitus: 1684;
Patria: Cambria
Medicus Mountebank et Andreas laetus (1685 fere)

Biographia

recensere

Huius artificis vita parum nota est: ne locus natalis[2] (probabiliter in Cambria[3][4]) ne mortis locus quidem pro certo habetur[2].

Notus etiam ut "Le Davis", propemodum de 1661 usque ad 1691[2] aut 1684[5] aut 1692 operosus fuit[3]. Davidis Loggan discipulus fuit[2][3], sed, improbe tractatus, pactum solvit[4]. Primum, Lutetiae laboravit[3][4], ubi chalcographias Ecce Hominem (a Hannibalis Carracci pictura) et Sanctam Caeciliam (ab Antonii de Dyck pictura) quoque perfecit[3]. Post domum reditum, Londinii consedit et artis operum mercatoris negotium suscepit[3].

Praecipue religiosa argumenta effigiavit et effigies perfecit, e quibus familiae regalis britannicae chalcographiarum seriem (Catharinae de Braganza ab Ioannis Baptistae Jaspers pictura (1682 c.), Caroli II, rex Angliae a Roberti White pictura, Ducis Eboraci a Davidis Loggan opere et Ducis Eboraci uxoris a Petri Vandebranc opere)[3].

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum Davis spectant.