Ecclesia cathedralis Carleolensis

Ecclesia cathedralis Carleolensis in Cumbria iuxta limites Angliae Scotiaeque visitatur. Aedificium sub forma abbatiae canonicorum Augustinorum Aroasiensium[de] anno 1122 opere romano Normannico coeptum est. Mox anno 1133 in cathedralem conversum est, abbate et episcopo Athelwoldo qui iam antea confessor fuerat regi Henrico I. Structura partim saeculo XIII opere francigeno refecta non ante annum 1350 perfecta est. Rege Henrico VIII, monasteriis dissolutis ecclesiaque Anglicana separata a Romana, cathedralis antea abbatialis Carleolensis saecularis facta est hodieque manet.

Ecclesia cathedralis Carleolensis

Refectiones varias Ewan Christian ab anno 1853 suscepit, inter alias arcae cupiformis absidis (saeculo XIV creatae) cuius pictura anno 1856 ab Owen Jones renovata est.[1] Restaurationem prioratus Georgius Edmundus Street anno 1880 curavit. Novum altare cum aulaeo Carolus Nicholson anno 1936 designavit.[2]

NotaeRecensere

  1. Jim Palmer, Heavens above. Carlioli, 2018 De hoc libro
  2. #Banerjee (2014)

BibliographiaRecensere

 
Ecclesia cathedralis Carleolensis intus visa
  • Robert William Billings, "Analysis of the east window of Carlisle Cathedral" in Transactions of the Society, Instituted at London, for the Encouragement of Arts, Manufactures, and Commerce vol. 52 (1838)
  • Robert William Billings, Architectural illustrations, history and description of Carlisle Cathedral. Londinii: Boone, 1840 Textus apud Internet Archive
  • C. King Eley, The Cathedral Church of Carlisle : a description of its fabric and a brief history of the Episcopal see. Londinii: Bell, 1900 Textus apud Internet Archive
  • Richard Saul Ferguson, Carlisle Cathedral. Londinii: Isbister, 1898 Textus apud Internet Archive
  • Richard John King, Handbook to the Cathedrals of England: Northern division: part I. York, Ripon, Carlisle. Londinii: John Murray, 1869 Textus apud Internet Archive
  • M. McCarthy, D. Weston, edd., Carlisle and Cumbria: Roman and medieval architecture, art and archaeology. 2004
  • A. C. Tait, Charles H. Purdy, Two lectures on Carlisle Cathedral: Historical and Architectural. Carlioli: Charles Thurnham, 1859 Textus apud bibliothecam civitatis Victoriae in Australia
  • Hugh Todd; Richard Saul Ferguson, ed., Notitia ecclesiae Cathedralis Carliolensis, et Notitia prioratus de Wedderhal. Hendal, 1891 Textus apud Internet Archive

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 54°53′41″N 2°56′19″W  • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad cathedralem Carleolensem spectant.
Ecclesiae cathedrales Angliae Cambriaeque mediaevales