Ecclesia cathedralis Roffensis

Ecclesia cathedralis Roffensis a castello visa

Ecclesia cathedralis Roffensis in Cantia visitatur. Dioecese Roffensi anno 604 constituta, prima ecclesia iam ruinosa, episcopus Gundulphus anno fere 1080 cathedralem novam Roffae in urbe construere coepit quam a successoribus Ernulpho et Ioanne perfectam anno 1133 rite consecravit Willelmus de Corbolio archiepiscopus Cantuariensis. Turrem autem episcopus Hamo Hethe anno 1343 erigendam curavit.

Aevo recentiori restitutionem ecclesiae Georgius Gilbertus Scott inter annos 1871 et 1874 curavit.[1]

Fontes antiquioresRecensere

NotaeRecensere

  1. George Gilbert Scott, Personal and professional recollections (Londinii, 1879) pp. 349-351

BibliographiaRecensere

 
Ecclesia cathedralis Roffensis intus visa
De historia et architectura
  • T. Ayers, T. Tatton-Brown, edd., Medieval art, architecture and archaeology at Rochester. 2006
  • Richard John King, Handbook to the Cathedrals of England: Southern division: part II. Canterbury, Rochester, Chichester, St. Alban's. 2a ed. Londinii: John Murray, 1876 Textus apud Internet Archive
  • G. H. Palmer, The cathedral church of Rochester, a description of its fabric and a brief history of the episcopal see. Londinii: Bell, 1897 Textus apud Internet Archive
Specialia
  • C. H. Fielding, The records of Rochester. Dartford, 1910 Textus apud Internet Archive
  • Mary P. Richards, "Texts and their traditions in the medieval library of Rochester Cathedral Priory" in Transactions of the American Philosophical Society vol. 78 (1988)
  • John Thorpe, Registrum Roffense, or, A collection of antient records, charters, and instruments of divers kinds : necessary for illustrating the ecclesiastical history and antiquities of the diocese and cathedral church of Rochester. Londinii, 1769 Textus apud Internet Archive

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 51°23′20″N 0°30′13″E  • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad cathedralem Roffensem spectant.
Ecclesiae cathedrales Angliae Cambriaeque mediaevales