Ecclesia Christi resurrecti (Cella)

Ecclesia Resurrectionis (Theodisce Auferstehungskirche) est templum Lutheranum Cellae in Bisontio (in Austria, via Schmittenstraße 35) situm. Sub praesidio superintendentis fidelium Confessionis Augustanae in Salisburgo et Tiroli provinciis habitantium stat.

Fanum Christi resurrecti Cellense.

Historia recensere

Fanum Christi resurrecti a mortuis, quod anno 1959 factum est, in principio Transsilvaniensibus germanophonis inserviebat, qui profugi Dacoromaniam post secundum bellum mundanum reliquerant.

Architectus Kurt Glondys, Victoris Glondys episcopi Saxonum filius, ichnographias et pro oratorio et pro domo pastorali contigua exaravit. Consecrationis sollemnitates die 9 Novembris 1958 transactae sunt ab episcopo Gerardo Max.

Architectura recensere

Aedem autem sacram atrium simplex format, cui introitus paulo resaliens eleganter anteponitur. Ibidem tectum turricula coronatur.

Interiorum partium arcus acuti et trabes porro intendunt, quae supra in aere suspensae esse videntur. Talis compositio in choro iteratur. Anno 1958, Gustavus Resatz supellectilem liturgicam confecit, i.e. crucifixum, lectrum praedicatorium et fontem baptismalem(en). Gualterius Stengl pictor opus tectorium Schöpfung de creatione mundi fecit.

Usque annum 1993 Salafeldae cives evangelicae confessioni adhaerentes communitati huic Cellensi subditi erant.

Bibliographia recensere

  • Die Kunstdenkmäler Österreichs. Dehio Salzburg 1986, p. 503.
  • Marietta Mayrhofer-Kramme: Evangelische Kirchenbauten in Österreich nach 1945. Thesis magisterii, Vindobonae 2012, p. 76, hic in interreti

Nexus externi recensere