Dysteleologia
Dysteleologia est sententia philosophica quod exsistentia telos vel causam finalem ex designatione ad rem non habet. Nomen est vocabulum recens, ab Ernesto Haeckel factum et vulgatum.[1] Dysteleologia est infensum sed spe plenum atheismi scientifice aspicientis genus, primum fortasse cum Haeckel sociisque eius, sed nunc fortasse cum genere atheismi Ricardi Dawkins, Samuelis Harris, et Christophori Hitchens consociatum. Modernus naturalismus philosophicus, usitatarum sententiarum philosophicarum et religiosarum dissimilis, adfirmat exsistentiam in se ipsam positam calcem vel metam desideratam non habere. Inter scholas philosophicas quae dysteleologiam repudiaverunt sunt idealismus Germanicus (praecipue philosophiae Hegeliana et Shellingiana), theoria integralis, et philosophiae nonnullorum principii anthropici suasorum.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Romanes 1874.
Bibliographia
recensere- Haught, John F. 1980. Nature and Purpose. Lanham Terrae Mariae: University Press of America.
- Romanes, George. 1874. Natural Selection and Dysteleology. Nature 9(228):361–362. DOI 10.1038/009361a0.
- Woodfield, Andrew. 1976. Teleology. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521211026.