Dubliners
Dubliners (Latine Dublinenses) est collectio fabularum ab Iacobo Joyce, auctore Hibernico, Anglice scripta. Quindecim constat fabulis, quarum quisque de Eblanensibus quibusdam personis ficticiis earumque gestis narrat. Opus primum anno 1914 a Grant Richards Londinii editum est.
Fabulae
recensereFabularum quisque aliis remotis suam habet rationem, personas resque gestas proprias narrans, itaque argumentum unum omnibus commune inveniri nequit. Tamen videtur fabulas nonnullas eventa haud gravia, saepe cottidiana, narrare, alias autem tristia, omnes vero animum habitumque hominum nitidis verbis perscrutari. Solitudo, frustratio, curae vitae quidem multum operi adsunt. Notatum est fabulis prioribus pueros personas principes habere, ulterioribus autem vetustiores: etenim Iacobo Joyce magni momenti sunt tres aetates vitae, quae secundum eum sunt pueritia, adulescentia, aetas adulta.
Hic index fabularum:
- The Sisters
- An Encounter
- Araby
- Eveline
- After the Race
- Two Gallants
- The Boarding House
- A Little Cloud
- Counterparts
- Clay
- A Painful Case
- Ivy Day in the Committee Room
- A Mother
- Grace
- The Dead
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Benstock, Bernard. 1994. Narrative Con/Texts in Dubliners. Urbanae: University of Illinois Press. doi:978-0-252-02059-9. ISBN 978-0-252-02059-9.
- Bloom, Harold. 1988. James Joyce's Dubliners. Novi Eboraci: Chelsea House]. doi:978-1-55546-019-8. ISBN 978-1-55546-019-8.
- Burgess, Anthony. 1965. Here Comes Everybody: An Introduction to James Joyce for the Ordinary Reader.
- Burgess, Anthony. 1973. Joysprick: An Introduction to the Language of James Joyce.
- Ellmann, Richard. 1959. James Joyce. Oxoniae: Oxford University Press.
- Norris, Margot, ed. 2006. Dubliners: Authoritative Text, Contexts, Criticism. Novi Eboraci: Norton. ISBN 0-393-97851-6. doi:0-393-97851-6.