Drangiana {Graece Δραγγιανή) vel Zarangiana (Persice 𐏀𐎼𐎣, Zranka) fuit regio antiqua, Mediae subiecta, et postea satrapia Imperii Achaemenidarum. Circa Arium lacum et vallem Etymandri fluminis in Segestania hodierna sita erat (in provinciis Segestania et Baluchistania Iraniae et Nimruz Afghaniae). Inter Gedrosiam meridianam, Arachosiam orientalem, Ariam borealem, et Carmaniam occidentalem patebat. Urbis Drangianae capitalis reliquiae fortasse ad Dahan-e Gholaman inventae sunt; altera urbs magna Prophthasia erat. Ab Alexandro anno 329 a.C.n. capta, post eius mortem a Stasanore administrabatur, postea a Stasandro Cypriota. A Sacis debellata, Sacastania (et Segestania, Seistania, Sistania) nomen accepit.

Miles Drangianae e sepulchro Xerxi.

Nexus externi

recensere