Arius lacus[1], vulgo Hāmūn (Afganice هامون ډنډ, Persice دریاچه هامون), est lacuum salsorum et locorum uliginosorum systema, in Drangiana vel Segestania regione antiqua et nunc partim in Irania et partim in Afghania situm. Multa flumina per delta in Arium lacum effunduntur et tempore eluvionis vernae unus lacus exstat, cuius area usque ad 50 milia chm2 est (sed altitudo circa 1–1,5 m); aliis autem temporibus anni in tria vel quattuor lacus et multas paludes Arius dissipatur. Etymander fluvius est accolarum Arii maximus.

Pastores oves in ripa Arii custodiunt.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Arium lacum spectant (Hamun Lake, Lake Hāmūn).
  Situs geographici et historici: Locus: 30°45′55″N 61°38′14″E • GeoNames
  • Arius lacus (Encyclopaedia Sovietica magna) (Russice)