Doris Day (nata Doris Mary Kappelhoff Cincinnatopoli in Ohio die 3 Aprilis 1922, pneumonia mortua die 13 Maii 2019) fuit actrix, cantrix musicae popularis et iaz, atque agitator pro salute animalium Americana. In magnis gregibus anno 1939 propalam cantare coepit, et duos successus mercatorios anno 1945 insigniter habuit, per "Sentimental Journey" ('Iter sensu affectum') et "My Dreams Are Getting Better All the Time" ('Mea somnia semper meliora fiunt'), cantus populo gratos, quos cum Les Brown & His Band of Renown perfecit. Gregem autem reliquit ut cursum professionalem inciperet sola, et plus quam 650 cantus ab 1947 ad 1967 in orbibus phonographicis cecinit.

Wikidata Doris Day
Res apud Vicidata repertae:
Doris Day: imago
Doris Day: imago
Doris Day: subscriptio
Doris Day: subscriptio
Nativitas: 3 Aprilis 1922; Cincinnati
Obitus: 13 Maii 2019; Carmel Valley
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Doris Mary Anne Kappelhoff

Familia

Genitores: Frederick Wilhelm Kappelhoff; Alma Sophia Welz
Coniunx: Al Jorden, George William Weidler, Martin Melcher, Barry Comden
Proles: Terry Melcher
Day anno 1951 aut 1952.
Day in Aquarium Jazz Club Novi Eboraci, anno 1946.

Inter histriones quibuscum in pelliculis apparuit erant Iacobus Stewart, Clark Gable, Carius Grant, Iacobus Cagney, David Niven, Iacobus Lemmon, Franciscus Sinatra, Ricardus Widmark, Kirk Douglas, et Lauren Bacall. Georgius W. Bush, praeses Civitatum Foederatarum, anno 2004 nomisma libertatis ei concessit.

Day vegetariana fuit.[1]

Alba musica in studio facta

recensere

Doris Day triginta duo alba musica in studio facta publicavit.[2]

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Doridem Day spectant.
  • De hoc homine in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)