Donaldus Anas
Donaldus Fauntleroy Anas[1] (Anglice Donald Fauntleroy Duck) est persona in Americanorum librorum nubeculatorum serie a Societate Walt Disney facta, quorum nonnulli etiam in lingua Latina editi sunt. Donaldus est anas candida et anthropomorphica, rostro, cruribus, pedibus flavis praedita. Tunicam nauticam, pileum, et focalinum rubrum usitate gerit, sed nullas bracas, nisi natat. Semper mala sors et res adversae contra illum sunt.
Familia recensere
Donaldus, a Gualterio Disney excogitatus, est nepos Scruguli Anatis.
Alii familiares recensere
- Titus, Totus, Tutus nepotes
- Fethry Anas (Fethry Duck), consobrinus
- Gladstone Anas (Gladstone Duck), consobrinus
- Margarita Anas (Daisy Duck), amans
- Humfredus Bogarto
Necessarii recensere
- Anacletus Sclopetum Polybolicum, qui in domo proximo vivit.
Vita publica recensere
Die 9 Iunii 1934, Donaldus in pellicula Gallina parva prudens primum videri potuit. Prima historia in latina traducta "Donaldus Anas atque Nox Saraceni" est, edita ab European Language Institute[2].
Nexus interni
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Donaldum Anatem spectant. |
- Situs de Donaldo Anate, www.donaldduckcomics.com
- "Dies natalis dies anatis," www.radiobremen.de (Radio Bremen, mense Iunio 2004)
Notae recensere
- ↑ Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
- ↑ http://www.varigotti.liguria.it/paperino_saraceno.htm
Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |