Domina ferarum sive Graece πότνια θηρῶν est sive titulus sive forma dearum nominibus variis in Anatolia et Graecia antiqua adoratarum. Simulacrum dominae ferarum antiquissimum ut videtur nobis cognitum est statua anno circiter 6 000 a.C.n. facta, in oppido neolithico Çatalhöyük ab Iacobo Mellaart archaeologo anno 1961 reperta.

Formula Graeca πότνια θηρῶν, ad Artemidem relata, semel in Iliade legitur (21.470).

Dea Lacedaemoniorum Orthia, quippe quae cum Artemide coiret, formá dominae ferarum depicta (Museum Archaeologicum Nationale Athenarum)

BibliographiaRecensere

  • Walter Burkert, Greek Religion (Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press, 1987. ISBN 978-0-674-36281-9) p. 149
  • Tobias Fischer-Hansen, Birte Poulsen, From Artemis to Diana: the goddess of man and beast (Museum Tusculanum Press, 2009. ISBN 978-87-635-0788-2) p. 23
  • Lynn E. Roller, In Search of God the Mother: the cult of Anatolian Cybele (Berkeleiae: University of California Press, 1999. ISBN 978-0-520-21024-0) p. 139

Nexus externiRecensere

 
Domina ferarum. Fragmentum fictile fortasse in insula Naxo saeculo VII a.C.n. exeunte facta (Museum Archaeologicum Nationale Athenarum NAMA 355)
  Vicimedia Communia plura habent quae ad dominam ferarum spectant.