Dodecahedron Romanum est parva res concava, aere vel lapide facta, forma dodecahedri: duodecim planarum facierum pentagonarum,? quarum quaeque rotundum foramen in medio habet, quod ad medium concavum conectitur. Dodecahedra Romana a saeculis secundo vel tertio faciebantur.

Dodecahedron Romanum in Atuatuca Tungrorum repertum
Dodecahedron Romanum in Germania repertum

Paene centum horum dodecahedrorum inventa sunt, ab Anglia ad Hungariam, et ad orientem Italiae, quorum plurima in Francia et Germania inventa sunt. Magnitudine a 4 cm ad 11 cm, inter se texturis variant. Plurima aere, sed aliquae ut videtur lapide facta sunt.

Usus dodecahedrorum res occulta manet; nulla mentio apud auctores suorum saeculorum reperitur. Usus opinabiles sunt candelabra (cera intra unum exemplum inventa est); tali; instrumenta mensurae; calibratio aquaeductuum; et fundamenta aquilarum militarium. Subiciuntur quaedam fuisse res religiosae; haec coniectura adfertur quod plurima exempla in locis culturae Gallo-Romanae inventa sunt.[1][2]

  1. Henig, Martin (1984), Religion in Roman Britain, Routledge, p. 128, ISBN 0713460474 
  2. Kilford, L.J.P. (December 2004), "A Mathematical Tourist in Germany", Mathematics Today 40 (6): 204 

Bibliographia

recensere
  • Hill, C. 1994. "Gallo-Roman Dodecahedra: a progress report." The Antiquaries' Journal 74:289–292.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Dodecahedron Romanum spectant (Roman dodecahedra, Roman dodecahedron).