Doctrina idearum[1] est theoria formanum quam Plato philosophus in Phaedone et deinde in Re publica comminiscitur, ubi notiones ab homine conceptae correspondent exemplaribus archetypis, quae exsistunt in mundo supernaturali nec re vera in mundo sensibus patefacto. Haec exemplaria appellantur ideae aut formae.

Secundum doctrinam idearum, notio urnae ab homine (infra) concepta non veri correspondet.

Qua theoria solutionem quendam ostendere conatur Plato ad quaestionem universam. Quaestio enim est: cum alicuius rei notionem habemus, quam proprietatem rei specialem indicat notio? Secundum Platonem, proprietas est idea, dummodo existat in altero existentiae plano.

In philosophia Immanuelis Kantii notio ideae etiam usurpatur aliquanto sensu altero: secundum Kantium ideae sunt res verae quae per sensus perfectos poterimus percipere, sed propter sensus imperfectos a nobis occluduntur.

Idea et forma recensere

Idea seu forma in philosophia Platonis appellatur unicum exemplar archetypum supernaturaleque quod quibusdam rebus cuiusdam generis in realitate sensibli correspondet. Exempli gratia, secundum Platonem existit singulus Homo archetypus in altero mundo de quo omnes homines particulares sunt imperfectae species ad nostros sensus ostensae per realitatem. Homines autem individuales sunt imagines eius exemplaris imperfectae.

Secundum hanc theoriam, homo quasdam notiones concipiens ideas mente statim apprehendit cum ante se universam rei formam adspicit et per dialecticam. Idea autem ipsa directiter rei sensibli non correspondit.

Ecce forma hoc sensu non solum formam physicam seu geometricam indicat sed etiam omnes rei qualitates mente abstractas sicut colorem, pondus, motus, etc.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Hermann Siebeck (1872) De doctrina idearum qualis est in Platonis Philebo. Halis: Typis Heynemannianis. (Dissertatio inauguralis, Universitas Fridericiana Halensis).