Disputatio:Tunna

Latest comment: abhinc 8 annos by Neander in topic Dolium?

Dolium?

recensere

No, these are not dolia.

  1. To know what dolia are, see en:Dolium, where there is a nice picture.
  2. At a quick stab I would say "Cupa" is the usual term in late and medieval Latin for a wooden barrel -- see Du Cange, a far better source than Vilborg.
  3. For a metal drum, as illustrated, you might try using "orca" perhaps ... see Horca and orca in Du Cange ...

They are all different things ... But, sorry, I haven't time to pursue the terminology right now! Andrew Dalby (disputatio) 08:37, 23 Octobris 2013 (UTC)Reply

Pagina Anglica, ab Andrea indicata, tam bonam profert antiquitatis scientiam, quae omitti non debeat. At Vilborg, Pitkäranta ac Cassell's dolium praebent ad rem, quae Suecice tunna, Finnice tynnyri, Anglice barrell appellatur, indicandam; non solum dolium praebent sed etiam cupam et orcam, Cassell's insuper seriam. Equidem nescio quid faciamus. Constat omnia vasa his tribus proprietatum notis definiri describique posse, quae sunt forma, materia, functio. Quas proprietates, quae certe inter se pendent, etiam constat cum temporibus mutari. Itaque, cum apud posteros dolium ad 'barrell' etc referatur, nonne, mutatis quidem materiá et formà, usus et functio ac capacitas plus minus idem remansit? Fortasse oportet scribi commentationem longiorem dolium inscriptam, quae id, quomodo intellectus et usus dolii cum temporibus mutati sint, pertractet? ¶ Apud antiquos permulta vasorum genera erant. Nonne amphora, ampulla, arca, arpa, cadus, calathus, calix, cisterna, congius, culleus, cupa, cyathus, cratera, dolium, hirnea, lagoena, orca, olla, patera, poculum, pyxis, saccus, seria, simpulum, simpuvium, sitella, situla, testa, urceus, urna, et scilicet vas, suam quaeque commentationem requirant? Neander (disputatio) 09:51, 25 Octobris 2013 (UTC)Reply
De hac ultima re pro certo consentio, sed an Cassell et amici sui recte de identitate "dolii" cum tunna, tynnyri et barrel iudicant, valde dubito. Usus differt: dolium enim (cf. Anglice vat) ad vinum gignendum servit (sicut et cupa); vasa autem lignea et metallica, quae in pagina nostra illustrantur et barrels Anglice appellantur, ad conservandum et transportandum (sicut amphorae et cullei sive aevo mediaevali barilli tunnaeque). Andrew Dalby (disputatio) 17:09, 25 Octobris 2013 (UTC)Reply
Certe ita est ut dicis. Ex quo hoc elucet: solis lexicis non esse confidendum, ut et ego saepe dixi saepiusque cogitavi. Nesciebam tunnam Latinitate mediaevali testatam esse, neque omnino multum de his rebus scio. Profecto paginà egemus de harum rerum typologià disserenti. Neander (disputatio) 21:51, 25 Octobris 2013 (UTC)Reply
Recte dicit Andreas, dolium Romanum suam poscere commentationem (cf. en:Dolium). Itaque hanc commentationem de receptaculo moderno disserentem ad "tunnam", vocabulum mediaevale, mutavi -- ad tempus quidem, nam nescio, an ad alium titulum mutanda sit. Fortasse "seria" aut "orca"? Neander (disputatio) 07:26, 23 Ianuarii 2016 (UTC)Reply
Revertere ad "Tunna".