Aperire sectionem principem

Nomina linguarum ItalicarumRecensere

Nota bene: Lingua Italica non est una ex linguis Italicis: linguae Italicae sunt linguae Latina, Faliscana, Oscana, Paeligniana, Marruciniana, Volsciana, Umbriana, Sabina, Aequiana, Marsiana, Vestiniana, etc. Opus est nobis nova commentaria scribere! IacobusAmor 13:21, 9 Ianuarii 2008 (UTC)

Scio. An melius linguam hodiernam Italianam, minime Italicam, appellabimus?
Sed paginas nonnullas habemus: nexus addidi in commentationem tuam.Andrew Dalby (disputatio) 13:33, 9 Ianuarii 2008 (UTC)
Mihi quidem constitutum est de lingua Italiana loqui. Spero ne quis ad conformismum inclinatus hunc dicendi modum, insolitum quidem sed accuratum, umquam in peius mutet. --Neander 15:20, 13 Novembris 2008 (UTC)
Probe dicis, amice. Antiquitus fuerunt variae linguae Italicae: lingua Faliscorum, lingua Oscorum, lingua Umbrorum, etc. Linguistae autem infixis -NO- saepe utuntur pro linguis hodiernis, et -CO- pro protolinguis; ergo, lingua Samoana (Anglice: Samoan) est una lingua, a populo Samoano hodie adhibito, sed linguae Samoicae (Anglice: Samoic) sunt nonnullae linguae de protolingua Samoica opinabile deductae, quorum lingua Samoana est praecipua. Similiter, lingua Latina est una ex linguis Italicis, sed Latina non est Italiana. ¶ Similiter, Anglice German (lingua Theodisca) et Germanic (e.g., lingua Anglica). IacobusAmor 15:47, 13 Novembris 2008 (UTC)
Haec regula non mihi placet, quia non semper -ic* utuntur in protolinguis vel linguarum gregibus nominandis— -n etiam adhibetur, ut in "Austronesian", "Sino-Tibetan", "Indo-European"; etiam -ic adhibetur Latine ad linguas singulas - lingua Hispanica, Arabica, Graeca. Ut mihi videtur, differentia inter -ic- et -an- Latine solum est in re verbi ex quo derivamus: lingua Italica < Itali (lingua Italorum), lingua Italiana < Italia (lingua Italiae). Non multo differunt; mos tantum dicit nomen adhibendum. ¶ Ita, cum possumus dicere linguas Italicas esse Faliscam, Oscam, etc., tum etiam possumus dicere linguas Italianas esse Neapolitanam, Siculam, vel sim. ¶ (Etiam, mihi videtur dicere linguam Italicam non esse unam ex linguis Italicis similis est dicendi linguam Anglicam non esse unam ex linguis Germanicis!) —Mucius Tever 22:46, 13 Novembris 2009 (UTC)

Ob paucitatem citationum haesitabam; sed re vera credo utilius esse verbum "Italiana" pro lingua Romanica Italiae adhibere, verbumque "Italica" pro familia linguarum Osco-Umbro-Falisco-Latina. Andrew Dalby (disputatio) 21:19, 12 Novembris 2009 (UTC)

Italianus verbum Latinum non est. Puto tamen Andrew consilium solam solutionem esse ad sermones discriminandum--Helveticus montanus 21:55, 12 Novembris 2009 (UTC)
Nescio sed ecce etiam disputationes apud Disputatio_Usoris:Neander#Italianus--Rafaelgarcia 00:05, 13 Novembris 2009 (UTC)
Italianus est hodiernum verbum Latinum. Vide Ophyiulus italianus et Facebook group italianus sum, omnes latini a me alienum puto et disputationem hic. IacobusAmor 00:37, 13 Novembris 2009 (UTC)
Credo secundum morem quem Hofmann in lexico suo dedit quod italicus significat "de paeninsula Italia" nec specialiter "de Italia in tempore antiquo", nec de "populo italo antiquo". Item nos hispanicos hodie appellamus qui Hispaniam hodiernam habitant, etc. --Rafaelgarcia 13:13, 14 Novembris 2009 (UTC)
Secundum Cassell's, homines ex Hispania sunt Hispanienses et Hispani, non Hispanici. IacobusAmor 13:50, 14 Novembris 2009 (UTC)
Simpson Ciceronis et Velleii Paterculi testimonia fortasse obliviscitur. Nam in eorum operis verbum hispaniensis 'qui in Hispania est' aut 'ad Hispaniam pertinens' semper sibi vult. Velleius scribit: Non Hispaniensis (italice: nato in Spagna), sed Hispanus (italice: spagnolo d'origine). --Ariel 09:16, 2 Septembris 2010 (UTC)
Italianus, si adiectivus nobis opus est, debet mea sententia referre solam linguam italicam modernam. Hoc est, lingua Italiana et lingua Italica Moderna dicunt eandem rem. Latinista quidam qui ad linguam nominandam adiectivo neolatino italianus nolit uti, ideo potest; ille potest eam nominare linguam Italicam Modernam vel linguam Italicam Hodiernam. --Rafaelgarcia 13:13, 14 Novembris 2009 (UTC)
Credo nos unanimos esse! Volo enim hanc paginam ad Lingua Italiana movere et textum internum emendare.
UVbot postea potest nexus aliasque mentiones emendare. Placetne? Andrew Dalby (disputatio) 13:48, 15 Novembris 2009 (UTC)
Nemine contradicente ... Andrew Dalby (disputatio) 10:43, 18 Novembris 2009 (UTC)
Mihi quidem placet.   :–)   --Neander 14:30, 18 Novembris 2009 (UTC)

Ave, hic video disputatio magnificentissima! Valete, Garr 17/12/2009

"ITALIANUS" NON EST VERBUM LATINUM!!! Nomina scientifica quae aliquis citat minime valent, quia hodie plerique scientistae linguam Latinam paene ignorant et maximos errores faciunt cum species nuncupant, quare si adiectivum "Italianus" vere Latinum esse demonstrare vultis, fontes Latinitatis sunt praebendae ut opera humanistarum et similia. Et qui dicit "Italianum" esse vocabulum aptum ad Italicum modernum indicandum, rem ineptam affirmat, nam exempli gratia Hispanicum dicitur et Hispanicum modernum, non tantum antiquum, et nemo "Hispanianum" (horreo referens!) dicit!!! De grege Facebook ne dicam! Quam vim habet grex Facebook? Potestne grex Facebook factus ab ignoto fons Latinus referri?!? Lingua Italica optime est ad unicam linguam definiendam quae in tota Italia loquitur, et linguis Italicis confundi non potest, quoniam hodie nemo linguis Italicis loquitur, ergo cum aliquis linguam Italicam legat, statim linguam Italicam hodiernam agnoscit. Hoc Italus scripsi, vos contra Itali non estis, nonne? --Gualterius
Probe dicis, amice, sed ut videtur Italianus est verbum linguisticae proprium, quod ad linguam hodiernam attinet (vide supra). Una non est lingua Italica: linguae Italicae sunt, exempli gratia, grex Latino-Faliscanus (Latina, Faliscana), grex Osco-Umbrianus vel Sabellicus (Osciana, Umbriana, Picena Meridionalis, Sabina), et duae linguae in genera non iam descriptae, Aequiana et Vestiniana. IacobusAmor 16:10, 25 Iulii 2010 (UTC)
At iam ad hoc respondi: Lingua Italica optime est ad unicam linguam definiendam quae hodie in tota Italia loquitur, et linguis Italicis confundi non potest, quoniam hodie nemo linguis Italicis antiquis loquitur, ergo cum aliquis linguam Italicam legat, statim linguam Italicam hodiernam agnoscit.
Adde quod lingua Graeca et etiam lingua Anglica et antiquam et hodiernam indicat, cur item fieri non potest et de Italica? --Gualterus
Minime: habemus "lingua Graeca" sed et "lingua Neograeca". Re vera utile est nobis nomina varia (sed simplicia) pro rebus variis eligere, si possumus. Ergo habemus "linguae Germanicae" sed "lingua Theodisca". Andrew Dalby (disputatio) 16:02, 26 Iulii 2010 (UTC)
Ista autem nomina non ficta sunt, sed fontibus nituntur. "Lingua Italiana" autem nusquam scriptum est et ex ipso sermone vulgari fictum, Lingua Italica contra diversis in scriptis invenitur, exempli gratia in opere quod Flos Italicae Linguae inscribitur, et hic, praeter duas fontes in pagina ipsa relatos. Si "Italianus" verum est verbum Latinum, cur igitur nullus Italus Latine scribens usus est? Nec in situ interretiali Vaticano quidem, qui sane hodiernus est, umquam adiectivum "Italianus" invenitur.
Postremo quid de lingua Anglica? Haec vox et Anglorum antiquorum linguam Germanicam indicat et hodiernam vocabulis Latinis adeo plenam ut quasi Romanica vocari possit. Italica autem lingua hodierna ab eodem populo loquitur qui linguis Italicis antiquis loquebatur (contra Anglicam, quae hodie ab eis loquitur qui antiquitus Britanni Celtae erant, nec Angli Germani) atque eodem loco antiquorum Italorum, qui est Italia (contra Anglicam, quae hodie in Britannia loquitur, nec in Germaniae regione Anglorum)! --Gualterus
Propositioni abnuo. "Italianus" est hodie verbum Latinum. Variatio inter linguas Italicas et linguam Italianam utile est nobis in encyclopaediam scribendam. Eo tempore motus omnibus placuit; cum multo labore perfecimus; cur eadem res recalificanda sit, non intellego. Andrew Dalby (disputatio) 17:36, 26 Iulii 2010 (UTC)
Iam scripsi Latinum non esse hoc verbum, contra demonstrate fontibus Latinis! Repeto "Italianus" esse vocem sermonis vulgaris, non Latini.
Cur quaestioni linguae Anglicae non respondes? Si Italicae nomen novum tribuendum est, item Anglicae. Sed quin fecistis? Cur "Engliscam" non nuncupavistis? Respondite!
His causis res recalificanda est, et addo quod eo tempore vos minime disputavistis, sed iam principio consentiebatis paginam lingua "Italiana" nuncupare, cum nullum huius vocis fontem praeberetis, quare "disputationis" (quae minime vera fuit disputatio) effectus, qui est electio "Italianae" pro Italica, iniustus est. --Gualterus
De hac re etiam disputavimus in pagina disputationis Neandri, ubi nonnullos fontes Italianae praebuimus. Vide sis, Gualtere, quid de eis censeas. Ceterum non censeo res olim placitas numquam 'recalificandas' esse. Vale, --Fabullus 08:48, 28 Iulii 2010 (UTC)

In lingua Latina syllaba postpositiva -anus ad adiectivos geographicos formandos adhibetur, cum primum nomen proprium in -a non -ia/ya finitur: Roma -> Romanus, Capua -> Capuanus, Sparta -> Spartanus, Africa - Africanus et cetera. Legem non sequitur Asia (-> Asianus). Asianus autem non ad civitatem aut urbem, sed ad terram continentem aut scribendi genus spectat. Gentilicia quoque vel a nominum propriorum ducta adiectiva -anus utuntur: Maria -> Marianus, Servius -> Servianus, Iulius -> Iulianus et cetera. Syllaba postpositiva -icus/cus/ius/us semper vero adhibetur cum primum nomen proprium in -ia/ya finitur: Britannia -> Britannicus, Anglia -> Anglicus, Libya -> Libycus, Hispania -> Hispanicus/Hispanus, Phrygia -> Phrygius et cetera. Ergo utrum lingua Italica et lingua Italiana unae eaedemque videantur an divertant minime nostra interest, quod italianus est verbum novum male Latine formatum. --Ariel 09:59, 2 Septembris 2010 (UTC)

Arieli gratias ago, quod aliquis tandem meam opinionem intellegit! Linguae Latinae non est suffixum -ianus ad populorum nomina iungere. Addo quod et Graece Italikà (glossa) dicitur neque "Italiana"! IacobusAmor paene desipit cum dicat Italianus est verbum linguisticae proprium, quod ad linguam hodiernam attinet, nam in omnibus operibus linguisticis lingua Italiae semper Italica vocatur, nec unquam "Italiana". Hoc monstrant etiam fontes in pagina citati: Cunctis in fontibus, qui sunt tres et ad linguisticam (ut Iacobus opinabat) pertinent, Italica vocatur, et in Calepini et Gesneri et Kircheri opere. Ubi sunt, contra, fontes verbi "Italiana"??? Addo quod tu-te Iacobe (lingua) "Umbriana", "Aequiana", "Vestiniana" scripsisti verba monstruosa (tam monstruosa quam adiectivum "Italiana"!) --Gualterus
Sodales carissimi, quaestio igitur ad vos, an quo latine scribentes et loquentes usi sunt animadvertendum sit necne? In opere denominato annoque 1595 scripto Dictionarium quinque nobilissimarum Europæ linguarum, Latinæ, Italicæ... forma "Italicus" potest inveniri. Hoc in opere sic introducitur: Textus linguae >>Italicae<< in sermonem Hungaricum vertit Péter Kulcsár....
--Martinus Poeta Juvenis 16:16, 25 Decembris 2010 (UTC)
Ut supra videre potes, iam id quod nobis nunc dixisti bene sciverant Vicipaediani cum linguas italicas hodiernas "italianas" appellare primum decreverunt. Certe, haud negare possumus quod et linguam hodiernam et linguam latinam item italicam dicere possumus; quia ambis linguis in paeninsula italica collocuti sunt. In contextu hodierno saepissime sufficit in colloquio dicere linguam italicam ad linguam hoderienam appellandam; sed in contextu encyclopaedico ubi nos et aetatatem Romanam et aetatem hodienram una habere in mente oportet, necesse est has linguas per nomenclaturam claram distinguere. Quamquam rite linguam hodiernam ut linguam italicam hodiernam tantum appellare possumus, Vicipaediani autem decreverunt mores hodiernos italicos sequi illam italianam appellando. --Rafaelgarcia 00:36, 26 Decembris 2010 (UTC)
Italianus est verbum novum recte Latine formatum, sed non idem Italianus (si modo re vera recte est formatum) atque Italicus valent. Ut est Afer "homo in Africa natus", Africus "Africae nativus", Africanus "qui non est origine Africus sed aliquid cum Africa commune habet"; sic etiam Italus "homo in Italia natus", Italicus "Italiae nativus", Italianus "qui non est origine Italicus, sed aliquid commune cum Italia habet".
Exemplum quod recordor adduci in libris, hoc est: a) Afer = homo in Africa natus (et poeta dicere potueris legiones Afras, hoc est quae constant ex Afris; sed in prosa oratione sic non est dicendum, quominus rideare); b) legiones Africae = legiones rerum publicarum Africae nativarum, quae ex Afris constant pro Africa pugnaturis; c) legiones Africanae = legiones Romanae, quae in Africa pugnant (vel pugnabunt vel pugnabant).
Sane non omne nomen terrae talia creat, est tamen (ex iis quae nunc in mentem mihi veniunt) Asius, Asiaticus, Asianus (Asianus declamator = orator Romanus generis orationis Asiatici); Hispanus, Hispanicus, Hispaniensis (gladius Hispaniensis = gladius Romanus generis Hispanici); Britannus, Britannicus, Britannicianus (exercitus Britannicianus = exercitus Romanus constitutus in Britannia); Gallus, Gallicus, Gallicanus (canis Gallicanus = canis Romanus quod genus originem ducit ex Gallia) etc.; sunt etiam nonnulla eodem modo et eadem ratione in medio aevo creata, ut est Polonus, Polonicus, Polonicalis; Hungarus, Hungaricus, Hungaricalis (florenus Hungaricalis = nummus qui in quavis terra cuditur secundum numerum Hungaricum). Itaque ego quidem credo inter Italianum et Italicum satis interesse, ut lingua Italorum, eorum sane, qui nunc inibi vitam degunt, quaeque ex Italia ipsa originem ducit, dicatur non Italiana (quasi esset lingua externa nescio quid cum Italia commune habens) sed Italica.

RemoviRecensere

Quae sequuntur ob Latinitate mala e pagina removi. Si quis rescribere vult, macte! Andrew Dalby (disputatio) 20:43, 3 Aprilis 2010 (UTC)

Lingua Italica casus non habet, sed habet genera duo, masculinus et femininus. Maxima verborum Italianorum pars habet hanc flectionem: masculino singularis

           -o; pluralis -i (lupo; lupi/ latine lupus,-i
           -a; pluralis -i (poeta; poeti/ latine poeta,-ae)

feminino singularis

           -a; pluralis -e (rosa; rose/ latine rosa,-ae)
           -o           -i (mano; mani/ latine manus)

Sic adiectiva declinantur:

   masculinus singularis          Pluralis m         singularis f.     pluralis f.
           -o (bello)            -i (belli)          -a (bella)         -e (belle)
           -e (celebre)          -i (celebri)        -e (celebre)       -i (celebri)
           -a (idiota)           -i (idioti)         -a (idiota)        -e (idiote)

Link inattivo?Recensere

Non riesco ad aprire il Vocabularium Academiae Furfuris che rimanda a sns.it cioè alla Scuola Normale superiore di Pisa. Dovrebbe essere molto interessante, è un peccato che non si possa aprire. Chi l'ha inserito può controllare? Grazie--Pebbles 12:31, 9 Aprilis 2010 (UTC)

Veniam, quaeso, date: lingua Latina ad de hodiernis rebus scribendum uti difficillimum est, quare Italiana scripsi.--Pebbles 17:04, 9 Aprilis 2010 (UTC)
L'ho corretto. --Neander 19:34, 9 Aprilis 2010 (UTC)
Maximas gratias ago.--Pebbles 20:46, 10 Aprilis 2010 (UTC)
Revertere ad "Lingua Italiana".