Disputatio:Isaacus Newtonus
Quia littera "w" propria latinarum litterarum non est, cognomen Newtonus in Neutonum mutandum videtur.
- Sed "w" est littera quae in Latine utimur. "W" fuit ab saeculo VI, quod Visigothi in nummismas et inscriptiones nomina regum cum "w" inscribebant, et Visigothi Latinam linguam locuti sunt saeculo VI.--Xaverius 20:07, 2 Novembris 2007 (UTC)
- Etiam (ut credo) Newtonus ipse nomen suum cum "w" scribebat.--Xaverius 20:08, 2 Novembris 2007 (UTC)
- Tandem, "w" lata est inter litteras Latinas a Chilperico Francorum. Gregorius Turonensis dicit: Addit autem et litteras litteris nostris, id est w, sicut Graeci habent (G.T. Decem Libri Historiarum, IV.44)--Xaverius 22:23, 3 Novembris 2007 (UTC)
- Xavieri recte dicit. W et K et y sunt littera inusitatus sed sunt pars alphabetum latinum. Vide etiam paginam W.--Rafaelgarcia 04:30, 4 Novembris 2007 (UTC)
- Tandem, "w" lata est inter litteras Latinas a Chilperico Francorum. Gregorius Turonensis dicit: Addit autem et litteras litteris nostris, id est w, sicut Graeci habent (G.T. Decem Libri Historiarum, IV.44)--Xaverius 22:23, 3 Novembris 2007 (UTC)
- Etiam (ut credo) Newtonus ipse nomen suum cum "w" scribebat.--Xaverius 20:08, 2 Novembris 2007 (UTC)
Quae cum ita sint, cur wikipedia latina "wicipaedia" nominata est? "Wikipaedia" nominanda! [<--Ait Pippus.]
- Cur? Quia littera Latina "v" enunciatur /w/. IacobusAmor 11:40, 4 Novembris 2007 (UTC)
Lapsus meus fuit. Res erat, si quidem wikipedia latina "vicipaedia" (cum "v" atque "c") appellata est, Newtonus in Neutonum mutandumst, ut mihi videtur: aut sine "w" (atque sine "k") "Vicipaedia" et "Neutonus" scribenda sunt, aut utrumque cum "w".
- Nomen Newtonus attestatus sic est. Ergo est rectus sic, secundnum mores Vicipaediae. Nomen Vicipaedia non provenit per traducionem a Wikipedia sed Vicpaedia comminicimur sicut nomen originale nostrae encyclpaediae. Sic eam nominamus quod nomen Vicipaedia distinctum a nominibus alius Wikipaediae.--Rafaelgarcia 14:32, 4 Novembris 2007 (UTC)
Non nomen "Newtonus," sed "Newton" attestatum est! Ergo, sic rectum non esse videtur. De nomini "Neutonus," potius, id distinctum a aliis Wikipaediibus erit.
- Minime. Si tantum ignoras, cur non leges librum a Newtono scriptum?
- --Rafaelgarcia 20:08, 4 Novembris 2007 (UTC)
- Rectissime iudicavit me ingoravisse editionem novam in MDCCCXXXIII editam. Sed cum hoc certamen inter nos non esset, altera opinio a mea tuaque maxime gradita mihi. Quaestio est, si nomen "Newtonus," sicut praefatio novae editionis anno MDCCCXXXIII attestat, aut "Neutonus" (vel "Neuton"), sicut mihi conveniens Vicipaediae cum "v" atque "c" scripta, aut "Newton," sicut frons praeclarae primae editionis anno MDCLXXXVII apertis verbis attestat (vide figuram in Vicipaedia: [1]), idoneum. -- [Pippus]
- [Die 7 Novembris Pippus rescribere voluit id commentum sic:] Recte iudicavit me ingoravisse editionem novam in MDCCCXXXIII editam, sed praeclara prima editio anno MDCLXXXVII nomen "Newton" attestat. Cum hoc certamen inter nos non esset, altera opinio a mea tuaque maxime gradita mihi. -- [Pippus]
- In hac praeclara editione, nomen Newton in pagina prima ostentum est Anglice non Latine. Sic fuit mos ea aetate ut nomine barbaro saepe utantur in librorum paginae primae. Confer multi libri a Renato Cartesio scripti qui saepe nomen ostendunt Rene Des Cartes nec Renatus Cartesius in paginis primis sed ubi paginae primae reliquum est Latine. --Rafaelgarcia 16:05, 10 Novembris 2007 (UTC)
- Nomen Newtonus attestatus sic est. Ergo est rectus sic, secundnum mores Vicipaediae. --Rafaelgarcia 23:18, 5 Novembris 2007 (UTC)
- Newton est anglice; Newtonus Latine.--Rafaelgarcia 23:21, 5 Novembris 2007 (UTC)
- Non possumus historiam refacere et rescribere.--Rafaelgarcia 23:58, 5 Novembris 2007 (UTC)
- Cur nihil ages pro Vicipaedia nisi hoc argumentum miserum supervacuum?--Rafaelgarcia 00:11, 6 Novembris 2007 (UTC)
- Cum Rafaele etiam rogo. Vix haec videtur mihi res ulli momenti, et nil gravitatis, nam certe scimus nomen attestatum hoc. Tempus melius usurpetur nostrum ad commentationes faciendas. --Ioscius (disp) 03:51, 6 Novembris 2007 (UTC)
- Hac disputatione nondum lecta, vidi nomen J. S. Newton in titulo editionis primae operis Latini principiorum mathematicorum; igitur nomen Isaac S. Newton loco secundo addidi in pagina nostra. Pro Isaacus Newtonus volui citationem addere, sed minime repperi: igitur in nota addidi Isaaco Newtono, editionem anni 1726 citans. Andrew Dalby (disputatio) 09:02, 7 Iulii 2008 (UTC)
- Nunc autem repperi citationem pro Isaacus Newtonus e tempore Newtoni ipsius [2] et in nota addidi; video etiam me falso legisse J. S. Newton pro Js. Newton! Andrew Dalby (disputatio) 11:59, 7 Iulii 2008 (UTC)
- Hac disputatione nondum lecta, vidi nomen J. S. Newton in titulo editionis primae operis Latini principiorum mathematicorum; igitur nomen Isaac S. Newton loco secundo addidi in pagina nostra. Pro Isaacus Newtonus volui citationem addere, sed minime repperi: igitur in nota addidi Isaaco Newtono, editionem anni 1726 citans. Andrew Dalby (disputatio) 09:02, 7 Iulii 2008 (UTC)
- Cum Rafaele etiam rogo. Vix haec videtur mihi res ulli momenti, et nil gravitatis, nam certe scimus nomen attestatum hoc. Tempus melius usurpetur nostrum ad commentationes faciendas. --Ioscius (disp) 03:51, 6 Novembris 2007 (UTC)
- Cur nihil ages pro Vicipaedia nisi hoc argumentum miserum supervacuum?--Rafaelgarcia 00:11, 6 Novembris 2007 (UTC)
Nomen, iterum
recensereCare 86.73.0.151, scriptor sine nomine, cur nomen mutasti? Vir ipse nomine Newtonum usus est (vide supra); unde hoc nomen Neutonus? IacobusAmor 13:08, 3 Decembris 2009 (UTC)
- Miror num fuerit IP nostri P-cratoris, priusquam rationem apud nos creaverit, quia eum video scripsisse Neutonum in fluxione. Fortasse est modo plus una ex eius feelings sive preferences? --Ioscius∞ 11:35, 26 Februarii 2010 (UTC)
- Heh. O oculos sagaces! IacobusAmor 14:16, 26 Februarii 2010 (UTC)
Nexus mortuus
recensere- Burndy Library, Philosophiae naturalis principia mathematica (omne opus) --Alex1011 (disputatio) 10:55, 13 Maii 2012 (UTC)