Disputatio:Circumdarium

Latest comment: abhinc 4 annos by Sigur

Nonne praestat Francogallicum arrondissement reddere verbo regio (sc. urbana), quo fere idem signando Antiqui usi sunt idque ab universis latine loquentibus facile intellegi potest, quam imitari? --Petrus Iustinus (disputatio) 15:42, 22 Iunii 2013 (UTC)Reply

Vide disputationem priorem. Credo arrotundimentum Vicipaedianum calcum (mutatio-translatio? ecce alia quaestio...) arrondissement esse; alios fontes eius non invenio. Consideremus Ebersheim:
Région : Alsace :: Regio : Elisatia
Départment : Bas-Rhin :: Praefectura : Rhenus Inferior
Arrondissement : Sélestat-Erstein :: Arrotundimentum? : Arrotundimentum Selestadium-Erstein?
Canton : Sélestat :: Pagus? : Pagus Selestadium?
Intercommunalité : C.C. de Sélestat :: Communitas communium? : Communitas communium Sélestat?
Scilicet, etiam sunt arrondissements urbani Lutetiae et aliarum magnarum urbium. Mea sententia, optiones sunt:
arrotundimentum: verbum fictum sed significatione planum
regio: iam in usu, région française significans, sed forsitan "regio urbana Lutetiae"
districtus: vocabulum simile mediaevale
pagus, ager, terra...?
Lesgles (disputatio) 05:35, 29 Iunii 2013 (UTC)Reply
Pagus difficile est (dico ego) quia verbum Francogallicum cognatum "pays" aliis significationibus variis, tam administrativis quam vernacularibus, adhibetur.
Alibi interdum verbo circulus usi sumus. Fortasse etiam hic? Significationem ad pedem litterarum fere eandem habet atque arrotundimentum. Andrew Dalby (disputatio) 08:48, 29 Iunii 2013 (UTC)Reply
Propono paginam ad "circumdarium" movere, quia fons Vicipaediae non obnoxius exstat. Lemmati arrotundimentum talem fontem non reperio. Sigur (disputatio) 13:16, 12 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
"Arrondissement", idem mihi videtur esse quam id quod Theotisci "Kreise" vocitant, latinè CIRCULUS (arrondissement = rond = cercle = circulus). Carolus Magnus divisit imperium in "circulos" quod moderni in "Kreise" et "arrondissement" transtulere. "Circumdarium" minime mihi latinum esse videtur sonat ut "circumdatum".--Viator (disputatio) 23:14, 13 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
"Kreis" generaliter Francice non verbo "arrondissment" vertitur sed "cercle" (etiam si territorium administrativum), "arrondissement" iterum Theodisce "Bezirk". "Circumdarium" Latine invenitur, si bene comprehendo cum significationibus "vicinitas" vel "territorium dicionis", sed quia verbum Italianum "circondario" etiam interpretatio verbi Francogallici "arrondissment" est, mihi videtur etiam "circumdarium" eo sensu adhibere posse. Utique quia fons verbi "arrotundimentum" Vicipaediae non obnoxius non monstratus est et quia fingere nobis non licet nos aliud verbum invenire debere censeo. (Sed si aliquis fontem idoneum verbi "arrotundimentum" invenit, mihi certe placebit.) Sigur (disputatio) 23:51, 13 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Etenim, optime invenisti, iam verbum "circumdarium" (sensu "ambitûs") erat in usu administrativo ecclesistico quasi eâdem significatione quam "département", eius usus igitur non displicet. Restat ut inveniantur loci, mihi adhuc ignoti, in quibus verbum "arrotundimentum" inveniatur.--Viator (disputatio) 08:09, 14 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
"Arrotundimentum" ab Alexis1011 introductum esse apparet. Quod censes, Alexi? Sigur (--Alex1011 (disputatio) 09:29, 15 Ianuarii 2020 (UTC)disputatio) 15:13, 14 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Hic invenitur "Praefecturae circumscripta regio". --Alex1011 (disputatio) 09:34, 15 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Praefectura --Alex1011 (disputatio) 09:34, 15 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Hmm. "Praefectura iam pro "département" utimur et "praefecturae circumscripta regio" magis descriptio est. "Arrotundimentum" adhuc non invenitur. Sigur (disputatio) 14:14, 15 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Rem difficilem esse confiteor. Si verbum "praefectura" ad département retinemus (nam fontes plures de hac significatione in illa pagina citantur), si verbo "regio" ad regiones aut rurales valde magnas (cf. Francogallice région) aut urbanas parvas (cf. Francogallice quartier) utimur, restant verba "districtus" (mediaevale) et "circumdarium" (recentius). "Circumdarium", in textibus supra citatis, haud titulum territorii mihi videtur sed descriptionem illarum terrarum quae urbi circumdantur. Ergo verbum "districtus" volens nolens suadeo.
NB: in (hoc textu) bilingui Latino-Francogallico verbum "districtus" = arrondissemen bis vel pluries reperimus, pp. 8, 11; sed in hoc textu recentiori, in eisdem contextibus, verbum "circulus", p. 65! Ibidem p. 64 ad caput columnae sinistrae "pagus" = canton habemus. Andrew Dalby (disputatio) 16:31, 15 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Rationes tuas bonas sunt, sed "districtus" etiam incommodum habet: Francogallice verbum "district" exstat praeter "arrondissement"; 1789-1790 exstabant 60 districtus Lutetiae, 1790-1795 exstabant tres districtus praefecturae Lutetiae, aliter in Francia 1789-1795 erant districtus qui erant subdivisiones praefecturarum (sicut serius arrondissements), denique 1959-2001 exstabant districtus qui erant greges communium qui differebant ab arrondissements. Sigur (disputatio) 19:15, 15 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Si alii ac Andrew et ego opinionem non habent, cogito paginam ad "circumdarium" movere. Etenim "districtus" versio mala non est; imprimis districtus annorum 1789-1795 fere eadem res ac "arrondissements" erant. Sed diem timeo quando e.g. paginam districtuum intercommunalium vertere volumus (districtus qui est pars districtus...). Melius est non unam solam vocem Latinam pro duabus Francogallicis habere, si fieri potest. (Nihilominus, die quando verbum "arrotundimentum" e.g. in Melissa vel Voce Latina vel Ephemeride videbo, paginam iterum ad hanc vocem movebo, quia intellectionis valde facilioris est.) Sigur (disputatio) 15:50, 19 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Pagina mota, verbum "arrotundimentum" (fortasse neologismum Vicipaedianum, fonte carente) oportet ex articulo eliminare.
Addere necesse est tria verba, quae Alex et ego in fontibus fidei dignis repperimus sed in titulo non accepta sunt, videlicet "circulus, districtus, praefectura". His tribus verbis significatione arrondissement français unusquisque trium auctorum fontibus non spernendis usus est. Ergo hae verba, citationibus munita, aut in nota ad primam sententiam subiuncta aut in sententia aliqua posteriore de subdivisionibus Francicis enumerare necesse est. Facere possum, sed ubi? Andrew Dalby (disputatio) 12:38, 22 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Notam addidi, sed si aliquis aliter scribere vult, mihi etiam bene. Sigur (disputatio) 12:56, 22 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Revertere ad "Circumdarium".