Disputatio:Alta Franciae
Latest comment: abhinc 5 annos by IacobusAmor in topic Qualis casus adhibendus est?
Nomen difficile
recensereAlta Franciae: Nomen hoc in lingua Latina vix intelligibile est. Cum Hauts-de-France factus erit titulus communis huius regionis, de optima eius versione de novo disputandum erit. Bis-Taurinus (disputatio) 00:05, 2 Novembris 2016 (UTC)
- Melius Culmina Franciae vel Altitudines Franciae vel loci editi Franciae vel loci superiores Franciae? Habebimus etiam Cleveland Heights Ohii (Altitudines Clevelandiae ~ Clevelandienses?). IacobusAmor (disputatio) 10:24, 2 Novembris 2016 (UTC)
- Omnes tituli a Iacobo offerti mihi idonei non videntur. Regio Hauts-de-France enim solum in tabulis geographicis Franciae in alto invenitur, (cum illae versus septentriones spectant). Altitudo autem regionis in sensu geographica humilior est [1]. Lector autem, quando legit "Alta Franciae" regionem altam sicut Alpes Francicas suspicatur. Bis-Taurinus (disputatio) 23:34, 3 Novembris 2016 (UTC)
- Recte ut mihi videtur interpretas, Bis-Taurine. Haec regio praecipue plana paucis metris supra maris aequor eminet, sed ad caput tabularum geographicarum videtur. Ambiguitas, vel potius falsitas, in nomine Francogallico sedet! Quomodo convertemus nomen falsum?! Andrew Dalby (disputatio) 09:45, 4 Novembris 2016 (UTC)
- Nomini Francico Hauts-de-France correspondet praeconium urbis Curiae Variscorum (Theodisce: Hof): "Hof - In Bayern ganz oben" [2], quia haec urbs in extremis septentrionibus terrae Bavariae sita est. Haec sententia ambiguitatem adverbii "oben" (in alto) fruitur: in alto tabularum terrae Bavariae, in alto graduum rerum quarumcumque positivarum. Sed hic solum sententia ambigua est et non titulus. Bis-Taurinus (disputatio) 18:02, 5 Novembris 2016 (UTC)
- Ergo optimum nomen Latinum erit Francia Superioris? Vide Germaniam Superiorem. IacobusAmor (disputatio) 23:55, 5 Novembris 2016 (UTC)
- Minime tibi in hoc consentio, care Iacobe! Germania Superior erat provincia altior supra mare, Germania Inferior provincia minus alta supra mare at versus septentriones sita. Romani in his rebus diligentiores erant.
- Opinio mea est, si profecto regioni novae hic titulus (ambiguus et falsus) in lingua Francogallica impositum erit, ut in "Alta Franciae" aut "Superiora Franciae" convertendus, in texto autem haec ambiguitas vel falsitas indicanda erit. Bis-Taurinus (disputatio) 00:44, 6 Novembris 2016 (UTC)
- Versio "Alta Franciae" usque adhuc manet, quae ambiguitatem fideliter monstrat ad pedem litterarum nominis Francici: "Alta" = "Hauts", "Franciae" = "de France". Ex aemulatione hominum nostri aevi evenit, qui neque humilitatem neque inferioritatem admittere volunt! Ex eadem voluntate res curiosa producitur: manent praefecturae Francicae satis multae nomine "Superior", sed nullae nomine "Inferior". Andrew Dalby (disputatio) 14:31, 12 Maii 2019 (UTC)
- Ergo optimum nomen Latinum erit Francia Superioris? Vide Germaniam Superiorem. IacobusAmor (disputatio) 23:55, 5 Novembris 2016 (UTC)
- Nomini Francico Hauts-de-France correspondet praeconium urbis Curiae Variscorum (Theodisce: Hof): "Hof - In Bayern ganz oben" [2], quia haec urbs in extremis septentrionibus terrae Bavariae sita est. Haec sententia ambiguitatem adverbii "oben" (in alto) fruitur: in alto tabularum terrae Bavariae, in alto graduum rerum quarumcumque positivarum. Sed hic solum sententia ambigua est et non titulus. Bis-Taurinus (disputatio) 18:02, 5 Novembris 2016 (UTC)
- Recte ut mihi videtur interpretas, Bis-Taurine. Haec regio praecipue plana paucis metris supra maris aequor eminet, sed ad caput tabularum geographicarum videtur. Ambiguitas, vel potius falsitas, in nomine Francogallico sedet! Quomodo convertemus nomen falsum?! Andrew Dalby (disputatio) 09:45, 4 Novembris 2016 (UTC)
- Omnes tituli a Iacobo offerti mihi idonei non videntur. Regio Hauts-de-France enim solum in tabulis geographicis Franciae in alto invenitur, (cum illae versus septentriones spectant). Altitudo autem regionis in sensu geographica humilior est [1]. Lector autem, quando legit "Alta Franciae" regionem altam sicut Alpes Francicas suspicatur. Bis-Taurinus (disputatio) 23:34, 3 Novembris 2016 (UTC)
Qualis casus adhibendus est?
recensereSabiusaugustus recenter casum provinciarum, qui sub sententia "Regio habet praefecturas quinque:" enumerantur ab accusativo in nominativum alteravit. Hac constellatione saepius data opiniones vestros peto. Bis-Taurinus (disputatio) 10:22, 12 Maii 2019 (UTC)
- Mea mente multo utilius est talem enumerationem casu nominativo exprimere, sed necesse est arti grammaticali obtemperare. Ergo textus, qui enumerationem introduxit, emendari debuit: id quod Iacobus nuper fecit! Nodum Gordianum secavit. Andrew Dalby (disputatio) 14:09, 12 Maii 2019 (UTC)
- Meo gladio magico utebar. :) IacobusAmor (disputatio) 14:32, 12 Maii 2019 (UTC)