Alta Franciae, vulgo Hauts-de-France sunt regio administrativa sive provincia Franciae die 1 Ianuarii 2016 creata, regionibus anterioribus Septentrione Fretoque et Picardia lege nova(fr) contributis. Nomen regionis novae non ab altitudine terrae ducitur (quae est exigua), sed a positione in tabulis Franciae (septentrionibus in alta versis).

Wikidata Alta Franciae
Res apud Vicidata repertae:
Alta Franciae: insigne
Alta Franciae: insigne
Alta Franciae: vexillum
Alta Franciae: vexillum
regio
Civitas: Francia
Locus: 49°55′14″N 2°42′11″E
Nomen officiale: Région Nord-Pas-de-Calais-Picardie, Région Hauts-de-France, Hauts-de-France, Nord-Pas-de-Calais-Picardie
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Francia hexagonalis
Territoria finitima: Normannia, Insula Franciae, Magnus Oriens, Wallonia, Flandria

Forma

Area: 31 813 chiliometrum quadratum
Caput: Insula
Subdivisiones: Septentrio, Fretum Calisii, Samara, Esia, Axona

Gestio

Praefectus: Xavier Bertrand
Consilium: Regional Council of the Hauts-de-France

Vita

Incolae: 5 995 292

Tabula aut despectus

Alta Franciae: situs
Alta Franciae: situs

In Altis Franciae sexagies centena milies hominum vivunt[1]. Caput regionis est urbs Insula.

Alta Franciae cum provinciis antiquioribus (colore distinctis) praefecturisque hodiernis      Picardia      Insula Franciae      Artesia      Flandria      Hannonia      Cameriacensis      Campania      Aliae

Regioni sunt praefecturae quinque:

Mense Decembri 2015 Marina Le Pen, sodalis Aciei Nationalis, candidata ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae futurae, prima accessit, sed comitiis alteris secunda, victore Xaverio Bertrand.

Notae recensere

  1. Pagina interretialis instituti nationalis statisticae et studiorum oeconomicorum (INSEE) 6 006 156 incolae die 1 Januarii 2014 (visum die 8 Februarii 2017).

Nexus externi recensere