Diphilus Siphnius
Diphilus Siphnius (Graece Δίφιλος) fuit medicus Graecus, insulae Siphni nativus, qui saeculo III a.C.n. ineunte floruit. Diphilus "regis Lysimachi, diadochi Alexandri Magni, aequalis"[1] fuit et fortasse eiusdem regis medicus sive aulicus.
Quas gesserit res
recensereDiphilus, praeter quod Lysimachi medicus familiaris erat, diaeteticus vitae regimini victusque rationi studebat. Athenaeus in Deipnosophistis Diphili mentionem crebriter facit[2] et excerpta adfert operis eius diaetetici, hodie deperditi, quod περὶ τῶν προσφερομένων τοῖς νοσοῦσι καὶ τοῖς ὑγιαίνουσι ('De rebus aegrotantibus et bene valentibus sumendis') appellat. Hoc opere Dioclem Carystium secutus exposuit, qualem vim et effectum in concoctionem sucosque corporis haberent panis, fructus, herbae, pisces ad cibum adhibiti.[3] Sed fortasse primus erat qui vim diaeteticam cerasi cognovit.[4]
Quos adfecerit opere suo
recensereHeraclides Tarentinus in opere suo diaetetico, quod Διαιτητικόν ('Diaeteticum') inscribitur, Diphilo usus est auctore. Etiam Hicesius, Erasistrati discipulus, Diphilum adhibuit in opere quod de materia (περὶ ὕλης) scripsit.
Notae
recensere- ↑ Deipnosophistarum epitome 51a
- ↑ Athenaeus, Deipnosophistae 82f et passim.
- ↑ Athenaeus, Deipnosophistae VIII 355a–357a.
- ↑ Athenaeus, Deipnosophistae II 51a.
Bibliographia
recensere- "Diphilus" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton vol. 1 p. 1056
- Wellmann, M. (1888) Diphilos und Hikesios. Jahrbücher für Philologie und Pädagogik 138, 364-365.
- Wellmann, M. (1903) Diphilos (17) aus Siphnos. RE V:1, 1155.