Dionysia de Anesty, quae a matrimonio altero cognomen de Monte Canisio nacta est (vulgo Dionise de Munchensi; nata ut videtur saeculo XIII ineunte in castro ad oppidum Anastiam comitatús Hertfordiae; mortua post annum 1290 et ante 1304), fuit filia Nicolai de Anastia uxorisque eius, nomine incognito, quae neptis fuit Hamonis Peche comitatús Cantabrigiensis olim praefecti.

Castellum Godrici Herefordiae; ibi post matrimonium alterum habitare solebat Dionysia de Monte Canisio

Primum Gualterio Langton nupsit.[1] Postea (anno 1234 exeunte), matrimonio amborum altero, nupsit Guarino de Monte Canisio filio altero Guillelmi et nepoti Agnetis de Monte Canisio. Guarinus ex uxore prima Ioanna genuerat filium Ioannem (qui mortuus est iuvenis anno 1247) filiamque Ioannam. Dionysia Guarino peperit filium Guillelmum patris haeres. Guarinus anno 1255 mortuus est. Tertiis nuptiis, ante annum 1260, Dionysiam in matrimonium duxit Robertus Butyller.

Gualterus de Bibbesworth carmen suum didacticum Le tretiz, Anglonormannice scriptum, Dionysiae de Monte Canisio dicavit ut linguam Francogallicam filiis (i.e. filiis mariti sui) doceret, et praesertim rerum ruralium vocabula.

  1. An hic idem fuit qui, frater archiepiscopi Stephani Langton, contra Albigenses militavit, incertus est. Vide e.g. F. M. Powicke, "Bibliographical Note on Recent Work upon Stephen Langton" in English Historical Review vol. 48 (1933) pp. 554-557

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere