Castrum Anastiae
Castrum Anastiae, ante multos annos deperditum, in oppido parvo Anastia comitatus Hertfordiae olim iacebat, fossis profundis circumvallatum quae etiam hodie aquam retinent.
Historia
recensereConstructum est saeculo XI vel potius XII, et fortasse eodem tempore quo Galfridus de Mandeville hanc terram possidebat. Castrum postea habitavit Nicolaus de Anastia (pater Dionysiae quae Guarino de Monte Canisio nupsit) quem rex Henricus III castrum deicere anno 1218 iussit. Igitur ante mortem Dionysiae de Monte Canisio iunioris, neptis et haeredis Dionysiae de Anastia, castrum iam oblitum est: illa enim iuxta Anastiam hortum fundumque tantum habuit.
Bibliographia
recensere- "Parishes:Anstey" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Hertfordshire vol. 4 pars 1 (1912) pp. 11-14