Dīng Bǎozhēn vel litteris Sinicis 丁寶楨 (Pingyuan in urbe provinciae Guizhou anno 1820 natus; apud Chengdu anno 1886 mortuus) fuit aulicus et magistratus Sinensis. Titulum 宮保 gongbao, scilicet "paedagogus principum", gessit. In provinciam Shandongensem anno 1866 missus, deinde vicerex ab anno 1876 meruit provinciae Sichuanensis. Ibi ab eodem anno antiquas canales Dujiangyan(en) restituere curavit qua e superfluentibus Min fluminis aquis fertilissima Chengduensis planities irrigatur.

Wikidata Ding Baozhen
Res apud Vicidata repertae:
Ding Baozhen: imago
Ding Baozhen: imago
Nativitas: 1820; Zhijin County
Obitus: 1886; Chengdu
Patria: Familia Cim
Gongbao jiding ("ofellae pullinae paedagogi principum") cum oryza et aqua in carro ferriviario Sinensi inferuntur

Ferculum Sichuanense Gongbao jiding (scilicet "ofellae pullinae paedagogi principum") ad eius honorem nominatur.

Bibliographia

recensere
  • Fuchsia Dunlop, The Food of Sichuan (Londinii: Bloomsbury, 2019) pp. 182, 234

Nexus externi

recensere