Aperire sectionem principem
Signum oecologiae a Ronaldo Cobb ex littera Θ anno 1969 excogitatum.

Dies Telluris est dies ad hominibus iniciendas gnaritatem aestimationemque circumiectús naturalis oecosystematisque Telluris. Idea Dies Telluris primum a Iohannes McConnell in conferentia UNESCO Franciscopoli anno 1969 decreta est, cuius origo Franciscus Assisiensis, sanctus oecologiae est. Feriae a Senatore Gaylord Nelson formá indoctrinationis (Anglice teach-in) conditae sunt, et primum die 22 Aprilis 1970 celebratae, quae dies saeculi natalis Vladimiri Lenini. Cum primus Dies Telluris solum Civitates Foederatas attingeret, societas a Dionysio Hayes, primo reipublicae coordinatore anno 1970, instituta, rem in alias civitates anno 1990 tulit, celebrationesque Diei Telluris in 141 civitatibus ordinavit.[1][2] Dies Telluris per orbem terrarum nunc ordinatur a Reti Diei Telluris (Earth Day Network), et in plus quam 175 civitatibus quotannis celebratur. Permulta communia Hebdomadem Telluris? celebrant, septem dies casuum qui quaestiones circumiecti vehementius dicunt. Anno 2009, Communis Conventus Consociationis Nationum diem 22 Aprilis Internationalem Telluris Matris Diem rite nominavit.[3]

Die 22 Aprilis 1970, Dies Telluris initium hodierni motús circumiecti significavit. Circa 20 milliones Americanorum in re erant participes. Milia conlegiorum et universitatum recusationes deterioris circumiectús condicionis ordinaverunt. Greges qui effusiones olei, fabricas polluentis, stationes electricas, cloacas infectas, quisquilias toxicas, pesticidia, tumultús viarios, deminutionem locorum desertorum, et pollutionem aeris separatim pugnaverant se easdem sententias communicare subito intellexerunt.

Hebdomadis Telluris logotypus quod fuit scaena relationis Nuntiorum CBS cum Gualterio Cronkite propriae, spectaculi televisifici temporis eximii de Die Telluris, anno 1970 emitti.[4]

Petrus Seeger fuit principalis orator exsecutorque musicae in re Vasingtoniae habitá. Paulus Newman et Ali McGraw rem Novi Eboraci habitam comitati sunt.[5] Senator Edmundus Muskie fuit principalis orator in Horto Fairmount Philadelphiae.[6] Alii homines notabiles qui rem in variis locis comitati sunt fuerunt Raldulphus Nader, agitator pro tutelá consumptorum et candidatus praefecturas petens; Ioannes McHarg, architectus terrestris; Georgius Wald, biochemicus Harvardianus qui Praemium Nobelianum Medicinae abstulerat; Hugo Scott, dux minoritatis Senatús Civitatum Foederatarum; atque Allen Ginsberg poeta.

Dies Telluris CanadensisRecensere

Primus Dies Telluris Canadensis (Canadian Earth Day) die Iovis, 11 Septembris 1980 celebratus est, a Paulo D. Tinari, tum discipulus graduatus? in "Engineering Physics / Solar Engineering" in Universitate Reginae, ordinatus. Praecipuae res primo Die Telluris Canadiensi factae fuerunt acroases ab hominibus scientibus in variis ramis disciplinae de circumiectu? habitae, et arbores ad substituendas ulmos ab Hollandico ulmorum morbo interfectas positae.[7][8]

Dies Telluris 2010Recensere

Dies Telluris 2010 fuit dies Conloquii Populorum Orbis Terrarum de Commutatione Climatis, Cochabambae Boliviae habiti, et Internationalis Biodiversitatis Annus de observantia biodiversitatis.

 
Dies Telluris in San Diego City College? Didacopole Californiae anno 2007 celebratus.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. "Staff — The Bullitt Foundation". Bullitt.org 
  2. "The Rumpus Interview With Earth Day Organizer Denis Hayes". The Rumpus.net 
  3. "GENERAL ASSEMBLY PROCLAIMS 22 APRIL ‘INTERNATIONAL MOTHER EARTH DAY’ ADOPTING BY CONSENSUS BOLIVIA-LED RESOLUTION". Un.org. 22 Aprilis 2009 .
  4. "1970 CBS News Special Report with Walter Cronkite: Earth Day - A Question of Survival". Youtube.com .
  5. "Environment". United States Embassy, Wellington, New Zealand. Res accessa 25 Aprilis 2006.
  6. "Earth Day at 35: Is it still relevant?". MSNBC. 2005-04-22 
  7. Teresa Tait, "A Little Litter is Too Much," Kingston This Week (23 Iulii 1980).
  8. Sylvia Wright, "Canada's First Earth Day Scheduled for Sept. 11," The Kingston Whig Standard (Iulio 1980).

Nexus externiRecensere