Diafarus Mahometi filius aṣ-Ṣādiq

Diafarus Mahometi filius aṣ-Ṣādiq[1] (vulgo Jaʿfar ibn Muḥammad aṣ-Ṣādiq, litteris Arabicis جَعْفَرُ بْنُ مُحَمَّدٍ ٱلصَّادِقُ), natus Medinae Hidiazi in Caliphatu Omayadarum anno 700 vel die 23 Aprilis 702; mortuus Medinae in Caliphatu Abbasidarum die 14 Decembris 765), late Diafarus as-Ṣādiq et brevius as-Sadiq ('Verus') appellatus, fuit eruditus et physicus Musulmanus saeculi octavi.[2] Habetur imamus et conditor Diafarianae iurisprudentiae scholae a Siiticis duodecimiviris? et Isma'ilis, ac persona magni momenti in Hanafi? et Maliki? iurisprudentiae Sunniticae scholis.[3] Progenies erat Alis caliphae? et Fatimae Mahometi filiae ex stirpe patris, Mahometus al-Becir, et Mahometi Abubecri filii ex stirpe matris, Umm Farwah bint al-Qasim. Mahometus Abubecri filius ab Ali altus est, sed filius non erat.[4] Ali ipse dicere solebat "Mahometus Abubeciri filius est filius meus, sed ex genere Abubeciri."[5][6] Al-Sadiq duodecimviris? est sextus imamus, a plurimis Siiticis imamus quoque agnoscitur, atque in secta Sunnitica veneratur quia hadith transmisit, et ergo praestans custos traditionalis (ulema) est,[7] atque inter Sufos. Contra multas attributiones in multis disciplinis religiosis, nulla opera a Diafaro ipso scripta exstantia sunt.[8] Munus imami a patre hereditate excepit, annis mediis tricensimis natus.

Textus Arabicus nomen Jaʿfar ibn Muḥammad et l-Sadiq,unum ex eius agnominibus, ostendit.

Nexus interni

  1. De praenomine Latino vide Commentationes Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis, vol XVI, Gottingae, anno 1808 (pag. 16 apud Google Books); etiam exstat forma Giafarus, vide Magazin für die neue Historie und Geographie, vol. 17, Salinis Saxonicis, anno 1783 (pag. 15 apud Google Books).
  2. Jaffer-as-sadiq, Imam (3 Novembris 2015). The Great Muslim Scientist and Philosopher Imam Jafar Ibn Mohammed As-Sadiq (as. CreateSpace Independent Publishing Platform. ISBN 9781519104762 .
  3. Chambers et Nosco 2015: 142.
  4. علامه مجلسی. بحارالانوار. 47. pp. 5 
  5. Anglice "Muhammad Ibn Abu Bakr is my son but from Abu Bakr's lineage."
  6. ابن ابی الحدید. شرح نهج البلاغه. 6. pp. 53 .
  7. Gleaves 2012.
  8. Gleaves 2012.

Bibliographia

recensere
  • A Brief History of The Fourteen Infallibles. (1984) 2004. Qum: Ansariyan Publications. ISBN 964-438-127-0. Prima editio: Tehran, Iran: World Organization for Islamic Service.
  • il Adeeb, Mohammad Hussein. The Brief History of the Fourteen Infallibles.
  • Chambers, Simone, et Peter Nosco, eds. 2015. Dissent on Core Beliefs: Religious and Secular Perspectives. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-1-107-10152-4. Google Books.
  • Fahd, Toufic (1968), "Ğa'far aṣ-Ṣâdiq et la Tradition Scientifique Arabe [Ja'far aṣ-Ṣâdiq and the Arabic Scientific Tradition]", in Fahd, Toufic, Le Shî'isme Imâmite. Colloque de Strasbourg (6–9 mai 1968), Lutetiae: Presses Universitaires de France, pp. 131–42 
  • Gleaves, Robert. (2008) 2012. "JAʿFAR AL-ṢĀDEQ." Encyclopedia Iranica, 14 (4): 349-51.
  • Al-Husain Al-Mudaffar, Muhammad. Imam Ja'far al-Sadiq.
  • Mahdi as-Sadr, Sayyid. The Ahlul-Bayt Ethical Role-Models.

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad Diafarum Mahometi filium aṣ-Ṣādiq spectant.