Dhani Nivat
Dhani Nivat Kromamun Bidyalabh Bridhyakon[1] (Bancoci natus anno 1885; anno 1974 mortuus) fuit princeps familiae regiae Siamensis, bis interrex, regibus Siamensibus quinque consiliarius, rerum gestarum scriptor.
Filius fuit principis Bidyalabh qui apud legationem Siamensem Londinii operam dedit eodem tempore quo Naresr ibi legatus erat iuxta regnum Britanniarum.
Dhani Nivat intra domum regiam Bancoci educatus est quia avia ibi a vestimentis merebat. Alumnus fuit scholae Rugbeiensis et universitatis Oxoniensis. In patriam reditus ad Aiuthiam missus est (iussu principis Damrong Rajanubhab ministri a rebus internis), urbem capitalem antiquam, ubi iuxta archaeologum Boran Rachathanin laboravit. Deinde a secretis reginae Saowabha regique Vajiravudh, postea minister ab eruditione regi Prajadhipok meruit usque ad annum 1932. Interrex ab anno 1946 ad 1950, postea praeses regii consilii privati fuit.
Anno 1904 inter conditores fuit societatis Siamensis cui multo tardius praeses electus est.
Notae
recensere- ↑ Sive "Dhanivat", "Dhani Nivas", "Dhani Niwat" aliisque orthographiis
Scripta
recensere- 1954 : "The Date and Authorship of the Romance of Phra Lo" in Journal of the Siam Society vol. 41 no. 2
- 1955 : "The Reconstruction of Rama I of the Chakri Dynasty" in Journal of the Siam Society vol. 43 no. 1
- 1958 : "The Age of King Rama I of the Chakri Dynasty" in Journal of the Siam Society vol. 46 no. 1
Bibliographia
recensere- "Dhani Nivas Bidyalabh Bridhyakorn, H.R.H. Prince" in Gerald W. Fry, Gayla S. Nieminen, Harold E. Smith, Historical Dictionary of Thailand, 3a ed. (Lanham Terrae Mariae: Scarecrow Press, 2013) p. 136 (Paginae selectae apud Google Books)
- S. Sivaraksa, "'The Last of the Princes': a centennial reflection on the life and work of Prince Dhani-Nivat Kromamun Bidyalabh" in Journal of the Siam Society vol. 74 (1986)