Aiuthia[1] sive Udia,[2][3][4] lingua Thai อยุธยา Ayutthaya, fuit caput regni Muanthaii. Anno fere 1350 condita, anno 1767 a Birmanis deleta est. Thonburi et mox Bancocum capita facta sunt regnorum successorum. Ruinae urbis Aiuthiae media Thailandia visitantur et sub patrimonio mundiali inscribuntur.

Despectus in urbem Aiuthiae anno circiter 1665 delineatus (Johannes Vingboon, Atlas)
Forma ruinarum urbis Aiuthiae

Notae recensere

  1. "a missionariis de Propaganda Fide Aiuthiae Regni Siami congregatis anno domini 1663": Textus hic citatus
  2. "in conspectum Udiae metropolis civitatis Muanthaii": Ioannes Boterus, Amphitheatridion. Coloniae Agrippinae, 1597 (Textus apud Google Books) p. 99
  3. "Iudea": vide imaginem nostram
  4. "Aegimoetha": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Bibliographia recensere

  • Richard D. Cushman; David K. Wyatt, ed., The Royal Chronicles Of Ayutthaya. Bancoci: Siam Society, 2000. ISBN 974-8298-48-5
 

Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes!